Eurydice | mythologia graeca

Mythologia Graeca

Nomen Eurydices divinum redolet, nam 'late iudicantem' significat, quod deae inferorum aptum esse videtur. Itaque vix multum abest, quin epitheton Persephones habeatur. Ac tamen haec opinio neque litteris nec monumentis comprobari potest, nec nomen Eurydices apud antiquissimis scriptoribus Graecis invenitur. De Orphei autem descensu ad inferos notitia apud scriptores antiquos erat, sed, quo consilio hoc iter fecerit, parum liquet.

  • Euripides in Alcesti Orpheum strictim commemorat.[1]
  • Isocrates Orpheum ex inferis mortuos reducere dicit.[2]
  • Ex Platone cognovimus Orpheum ad inferos descendisse mulierem reducturum, sed nomen non comperimus.[3]
  • In Hermesianactis, poetae Colophonii (saec. III a.C.n.) libro, cui titulus est Leontio, nomen comperimus mulieris ex inferis reductae Agriopen esse.[4]

Prima mentio Eurydices in Epitaphio Bionis (Ἐπιτάφιον Βίωνος) Moscho (floruit c. 150 a.C.n.) adscripto facta est.[5] Sed fabula ipsa a Romanis narrata est.

Other Languages
العربية: يوريديس
беларуская: Эўрыдыка
български: Евридика
English: Eurydice
español: Eurídice
euskara: Euridize
فارسی: ائورودیکه
français: Eurydice
Gaeilge: Eoraidícé
hrvatski: Euridika
Bahasa Indonesia: Euridike
ქართული: ევრიდიკე
occitan: Euridice
português: Eurídice
русский: Эвридика
srpskohrvatski / српскохрватски: Euridika
slovenčina: Eurydiké (nymfa)
українська: Еврідіка
中文: 欧律狄刻