David Lloyd George | consilia

Consilia

Res Internae

Primus homo publicus pauperibus auxilia socialia tulit. Oratione 30 Iulii 1909 in vico pauperum Londinii nomine Limehouse beneficia annua, cautiones periculorum promisit. Haec beneficia vectigalibus divitum augendis solvere voluit. Cum Concilium Nobilium has leges recusavisset, anno 1911 privilegia huius collegii valde diminuta sunt.

Res externae

Quamquam initio bella gerenda recusavisset, ab anno 1911 propter controversias crescentes cum Germania ea futura esse concedit. Anno 1914, postquam Britannia bellum indicavit, in consilio ministrorum mansit et tum administrorum consilium omnibus factionibus compositum petivit. Hac de re cum Herberto Henrico Asquith primo ministro iurgavit atque eum coegit, ut magistratum reliquit. Hoc factum factionem liberalem divisit. Ipse primus minister bellum ducere perexit, Britanniam pro democratia Europae dimicare dixit. Bello finito Deliberatione de pace componenda Lutetiae facta inter Georgio Clemenceau praeside ministrorum Franciae, qui Germaniam victam dividere in animo habebat, et Woodrow Wilson, qui pacem placabilem petivit, consensum adipisci conatus est.

In Syria Franciam contra incolas adiuvit, qui libertatem postulaverant.

Hibernia

Anno 1921 autonomiam Hiberniae recognovit.

Other Languages
azərbaycanca: Devid Lloyd Corc
беларуская: Дэвід Лойд Джордж
Bahasa Indonesia: David Lloyd George
македонски: Дејвид Лојд Џорџ
Plattdüütsch: David Lloyd George
Nederlands: David Lloyd George
norsk nynorsk: David Lloyd George
português: David Lloyd George
srpskohrvatski / српскохрватски: David Lloyd George
Simple English: David Lloyd George
slovenčina: David Lloyd George
српски / srpski: Дејвид Лојд Џорџ
Tiếng Việt: David Lloyd George
粵語: 勞萊佐治