Tithonus

Eos Tithonum persequitur. Imago 460- 450 a.C.n. picta.

Tithonus ( Graece Τιθωνός) Laomedonte rege Troianorum ortus est. Eos dea aurorae, cum aliquando iuvenem pulchrum conspexisset, amore statim ardens eum sustulit, ut se in matrimonium duceret atque cum illo in palatio viveret.

Eos Tithono duos liberos peperit, alterum Memnona alterum Emathionem. Hic Herculem a raptu aureorum malorum Hesperidum abstinere voluit, quam ob rem ab eo necatus est. Ille autem copias Aethiopicas Troiam duxit et cum Danais pugnans interfectus est.

Eos Iovem Tithonum immortalem fieri rogavit et rex deorum hoc modo egit, sed paulo post maritum manifesto senescere animadvertit; capilli primum canescebant, tum albescebant cutisque arescebat et rugosa fiebat. Eos ab Iove petere praeter immortalitatem etiam iuventutem aeternam marito suo se oblitam esse intellexit. At serius Eos, cum Tithonus paulatim quam velamentum vietum factus esset, eum reclusit in membrum palatii portas post aeneas.

Sicut auctores alii fabulae narrant, Eos illum postremo in cicadam mutavisse, ut deam in canendo delectare et annuatim cutem veterem afferre posset.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. , si potes!
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. , si potes!
Other Languages
български: Титон
català: Titonos
čeština: Tithónos
Deutsch: Tithonos
Ελληνικά: Τιθωνός
English: Tithonus
Esperanto: Titono
español: Titono
euskara: Titono
فارسی: تیتون
suomi: Tithonos
français: Tithon
עברית: טיתונוס
magyar: Tithónosz
italiano: Titone
한국어: 티토노스
lietuvių: Titonas
Nederlands: Tithonos
polski: Titonos
português: Titono
slovenčina: Tithónos
српски / srpski: Титон
українська: Тітон