Tilsiter

Caseus Tilsiter e careo, methodis organicis confectus
Caseus Tilsiter cum imago)

Tilsiter seu Tilsit est varietas casei bubuli oculosi saeculo XIX medio in urbe Tilsa eo tempore Borussica primum confecti; quae urbs hodie sub nomine Sovetsk regioni Calininopolitanae et civitati Russiae attribuitur. Casei Tilsiter saepe e granis carei aut piperis conditur.

A metoecis Nederlandicis (nomine familiali Westphal) inventus, hic caseus ab anno 1893 et in Helvetia conficitur: ibi sub nomine Tilsiter Switzerland signum mercatorium meruit. Alibi etiam casei eiusdem fere varietatis fiunt (e. g. in Germania et Austria), interdum sub nominibus paullo variatis (in Polonia Tylzycki). Casei sub talibus nominibus venundati normati internationali obtemperare debent.

Other Languages
Alemannisch: Tilsiter
български: Тилзитер
čeština: Tylžský sýr
Deutsch: Tilsiter
English: Tilsit cheese
español: Queso Tilsit
français: Tilsit (fromage)
Bahasa Indonesia: Tilsiter
lietuvių: Tilžės sūris
norsk: Tilsiter
português: Tilsit (queijo)
русский: Тильзитер
српски / srpski: Tilsiter
svenska: Tilsiter
українська: Тільзитер