The Mummy Returns

The Mummy Returns (Anglice; scilicet Latine Mumia revertitur) est pellicula Stephani Sommers moderatoris cinematographici anno 2001 edita, quae narrationem continuat The Mummy, pelliculae anno 1999 editae.

Argumentum

Plurimum eventuum pelliculae positum est anno 1933, etsi prologium narrat de rege scorpionio (Scorpion King) millennio IV a.C.n. mortuo. Ricardus O'Connell et Evelyn Carnahan, quibus in pellicula priore occurrimus, nunc matrimonio sunt coniuncti, habetque Richardus Alexandrem filium decem annos natum ex uxore. Thebis Aegypti armillam, quae potest exercitum immortalem Regis scorpionii in vivum suscitare, inveniunt. Fit etiam, ut Evelina a grege, qui Imhotep sacerdotem in vivum suscitaverunt et hunc regem scorpionium victurum esse credunt, comprehendatur. Debent ergo Ricardus et Alexander in<!-?--> uno hebdomade ad Ahm Shere fontem, ubi rex scorpionius olim mortuus est, venire et, quominus hic in vivum suscitetur, impedire.

Other Languages
čeština: Mumie se vrací
emiliàn e rumagnòl: La mummia - Il ritorno
한국어: 미이라 2
Nederlands: The Mummy Returns
português: The Mummy Returns
română: Mumia revine
srpskohrvatski / српскохрватски: The Mummy Returns
српски / srpski: Повратак мумије
Tiếng Việt: Xác ướp trở lại
მარგალური: მუმია ირთუ