Tad Williams

Tad Williams

Robertus Paulus "Tad" Williams scriptor, natus pridie Id. Mart. / 14 Martii 1957 Sancti Iosephi, quae urbs est in California septentrionali sita. Litteras utopicas scripsit et terras fabulasque mythicas ipse finxit.

  • de vita eius

De vita eius

Pueritia et adulescentia

Robertus natus est anno 1957 in Sancti Iosephi loco modesto, qui parentibus versuti ingenii augebatur. Grammaticum adire nolebat, ut quam celerrime sibi ipsi consuleret. Ea de causa inter opera varia et labores domus aedificabat et aes alienum repetebat. Otio arti musicae se dabat cum collegio musico Idiota appellato. Etiam histrio oratorque televisione videbatur. Ingenio versuto fungebatur et fruebatur modis multis variisque, quo nisus ad litteraturae incubuit.

Tad et I. R. R. Tolkien

Periodicum Theodiscum illud clarum Die Zeit (Tempus) appellatum scriptorem nostrum " Tolkienum saeculi XXI" esse quondam dixit. Ipse illum exemplum praeclarum esse perhibet. Oratio, qua utitur in IV voluminibus fabulae de terra ficta Osten Ard scriptae, vehementer ad Dominum Anulorum spectat. Quam autem cum opere Iohannis comparari non vult.

Other Languages
تۆرکجه: تاد ویلیامز
български: Тад Уилямс
čeština: Tad Williams
Deutsch: Tad Williams
English: Tad Williams
español: Tad Williams
français: Tad Williams
italiano: Tad Williams
Nederlands: Tad Williams
polski: Tad Williams
português: Tad Williams
română: Tad Williams
русский: Уильямс, Тэд
slovenčina: Tad Williams
svenska: Tad Williams
українська: Тед Вільямс