Silvius Berlusconi

Wikidata-logo.svg Silvius Berlusconi
Res apud Vicidata repertae:
Silvius Berlusconi: imago
Silvius Berlusconi: subscriptio
Nativitas: 29 Septembris 1936; Mediolanum
Patria: Italia

Officium

Officium: Praeses Consilii ministrorum Reipublicae Italicae, Praeses Consilii ministrorum Reipublicae Italicae, Praeses Consilii ministrorum Reipublicae Italicae, President of the European Council, legatus ad Parlamentum Europaeum, member of the Chamber of Deputies of the Italian Republic, Minister of Foreign Affairs, Health minister
Munus: Politicus, Conductor, media proprietor, criminal

Consociatio

Factio: Forza Italia
Religio: Catholicismus

Familia

Genitores: Luigi Berlusconi; Rosa Bossi
Coniunx: Veronica Lario, Carla Dall'Oglio
Proles: Petrus Silvius Berlusconi, Barbara Berlusconi, Marina Berlusconi, Luigi Berlusconi, Eleonora Berlusconi

Memoria

Laurae: Order of Abdulaziz al Saud, Order of Stara Planina, Order of the Three Stars, 2nd Class, National Order of Merit, Grand Cross of Royal Norwegian Order of Merit, Grand Cross of the Order of Merit of the Republic of Poland, Grand Cross of the Order of the Star of Romania, Knights of Pius IX, Knight of the Order of Merit for Labour, Sacred Military Constantinian Convent, International Emmy Directorate Award, Order of the Star of Romania, Order of Merit for Labour, Royal Norwegian Order of Merit, Order of the Three Stars, Order of Merit of the Republic of Poland, Order of Prince Henry, Ordo Pii IX

Silvius Berlusconi ( Mediolani die 29 Septembris 1936 natus) negotiator et vir in re publica Italica exercitatus factus est. Berlusconi est etiam dux factionis ab eo creatae Forza Italia, quae novis petitionibus mense Aprili 2008 coniuncta cum factione Foederis Nationalis in nova factione Populi Libertatis interfuit. Post has petitiones hae duae factiones contributae sunt. A die 8 Maii 2008, usque ad diem 16 Novembris 2011 quartum Italiae praeses consilii ministrorum fuit.

Adversarii eius dicunt eum magni stationum televisificarum et diariorum dominii gratia quasi novam tyrannidis speciem ("videocratiam") creavisse.

Berlusconi est etiam dominus societatis pediludii Mediolani cui nomen est Consociatio Pediludii Mediolanum sive AC Milan.

Idem die 1 Augusti 2013 ob fraudem fiscalem a Tribunali Supremo Cassationis ad quadriennem custodiam damnatus est. Triennio poenae indulti cuiusdam vi detracto, unus custodiae annus eum manet.

De vita

Alumnus est Universitatis Studiorum Mediolanensis. Antea in provincia aedificandi artis, postea librorum edendorum et stationum televisificarum privatarum redemptor fuit. Divitias magnas celeriter (et sunt qui putent haud omnino honeste) ita indeptus est Silvius Berlusconi. Hunc, post damnationem sodalis sui Bettini Craxi, libido maxima invaserat rei publicae capiendae et anno 1994 nova factio, Forza Italia, constituta est, tum mediae dextraeque partium dux ille factus est; Libertatum Polus et Boni Gubernii Polus in petitionibus victoriam reportaverunt: Berlusconi praesidens consilii ministrorum delectus est, sed post decem menses a regenda re publica recessit, quia Libertatum Poli foedus ruptum est.

Anno 1996 Polus pro Libertatibus suffragiis superatus est et insequentibus annis Berlusconi nonnunquam in iudicium vocatus est, sed damnatus non est quia novae leges ab eo factae erant. Anno 2001 Libertatum Domus in comitiis adversarios vicit et Berlusconi rectorum caput etiam factus est.

Anno 2006 in comitiis mediae dextraeque partium societas Domus Libertatum paucis subselliis victa est, ergo Berlusconi Consilii Praesidis munus deposuit et maiori parti adversam factionem direxit, sed iam anno 2008 iterum ex petitionibus victor evasit adversarium suum Gualterium Veltroni profligando. Adversarii eius putant eum vicisse quia Italicos inani promisso illuserat.

Post has petitiones factio Forza Italia cum factione Foederis Nationalis et aliis parvis factionibus in nova factione Populi Libertatis coniunctae sunt. Iam mense Augusto 2010 tamen Ioannes Francus Fini et alii antiqui Foederis Nationalis legati a Silvio Berlusconi e factione Populi Libertatis expulsi sunt. Hi novam factionem Futurum et Libertatem condiderunt.

Die 12 Decembris 2009 pone Mediolani cathedralem, contione facta, dum populum salutat, percutitur Silvius Berlusconi in facie ab homine insano Mediolanensis cathedralis parvo simulacro uso.

Die 15 Februarii 2011 tractus in iudicium est de repetundis accusatus et de coitu cum puella prostituta nondum tutelae suae facta. Haec puella, Karima El Marough, se appellavit "Ruby Rubacuori" et dixit se neptem praesidis Aegypti Mubarak esse. Non liquet utrum hoc mendacium a Karima an a Silvio Berlusconi provenerit.

Die 12 Novembris 2011 Silvius Berlusconi se munere praesidentis consilii ministrorum abdicavit, quod haud satis delegatorum parlamentariorum iam regimen a se ductum sustineret.

Petitionibus anni 2013 Berlusconi rursus candidatus fuit. Eodem anno pellicula titulo Girlfriend in a Coma divulgata est de Italia a Silvio Berlusconi recta. Die 27 Ianuarii 2013 Mediolani Silvius Berlusconi inter ipsas Holocausti diei memoriae celebrationes tyrannum Italicum Benitum Mussolini, Adolphi Hitler complicem, defendit.

Kalendis Augustis 2013 Summum Tribunal italicum affirmat condemnationem criminalem contra Silvium Berlusconi propter fraudem in dispendium aerarii. Die 27 Novembris 2013 Senatus Rei publicae Italicae statuit ut Silvius Berlusconi de Senatu expellatur.

Other Languages
Alemannisch: Silvio Berlusconi
azərbaycanca: Silvio Berluskoni
Bikol Central: Silvio Berlusconi
беларуская (тарашкевіца)‎: Сыльвіё Бэрлюсконі
kaszëbsczi: Silvio Berlusconi
emiliàn e rumagnòl: Silvio Berlusconi
estremeñu: Silvio Berlusconi
Bahasa Indonesia: Silvio Berlusconi
Interlingue: Silvio Berlusconi
Lëtzebuergesch: Silvio Berlusconi
македонски: Силвио Берлускони
Bahasa Melayu: Silvio Berlusconi
Napulitano: Silvio Berlusconi
Plattdüütsch: Silvio Berlusconi
Nederlands: Silvio Berlusconi
norsk nynorsk: Silvio Berlusconi
Piemontèis: Silvio Berlusconi
português: Silvio Berlusconi
tarandíne: Silvie Berlusconi
srpskohrvatski / српскохрватски: Silvio Berlusconi
Simple English: Silvio Berlusconi
slovenčina: Silvio Berlusconi
slovenščina: Silvio Berlusconi
српски / srpski: Силвио Берлускони
Tiếng Việt: Silvio Berlusconi
Bân-lâm-gú: Silvio Berlusconi
粵語: 貝斯剛尼