Sepalum

Tetramerus Ludwigiae octovalvis flos petala et sepala habet ( Anglice).

Sepalum (ex separatus + petalum) in arte herbaria ( botanice) est pars floris angiospermi. In flore quotidiano, sepala sunt folia modificata quae sub petalis iacent, et flore iam gemmā, alabastrum protegunt. Coniunctim, sepala sunt calyx, petala sunt corolla, et ambae structurae simul sunt perianthum, exteriores sterilesque floris verticilli (Davis & Cullen 1979).

Petala et sepala usitate distinguuntur in petala clara et colorata, sepalaque inconspicua et viridia. Cum petala et sepala sunt similes, vel petala absunt et sepala sunt colorata, tales exteriores floris structurae appellantur tepala.

Merositas, numerus floris sepalorum, classificationem floris indicat: eudicotyledones quattuor vel quinque sepala usitate habent, et monocotyledones palaeodicotyledonesque tria vel conformationem triplicem.

Aspectus sepalorum inter plantis florescentibus magnopere variatur. Saepe sepala maxime deminuuntur, ut tantummodo aristae, squamae, dentes, vel cristae videantur. Multi flores perianthis reductis sunt inter Poaceas. Sepala nonnullorum florum fundo conligantur ut tubum calycis conforment, sicut in familia Lythracearum. [1] Hic tubus potest comprehendere petala et loca ubi stamina adfiguntur.

Notae

  1. Gerald Carr, Lythraceae (Universitas Havaiensis), http://www.botany.hawaii.edu/FACULTY/CARR/lythr.htm, inventum 20 Decembris 2008.
Other Languages
Afrikaans: Kelkblaar
العربية: كأس الزهرة
asturianu: Sépalu
беларуская: Чашалісцік
català: Sèpal
Cebuano: Hua'e
dansk: Bægerblad
Deutsch: Kelchblatt
dolnoserbski: Keluchowe łopjenko
English: Sepal
Esperanto: Sepalaro
español: Sépalo
eesti: Õietupp
euskara: Sepalo
estremeñu: Sépalu
فارسی: کاسبرگ
français: Sépale
Gaeilge: Seipeal
galego: Sépalo
עברית: עלי גביע
hornjoserbsce: Keluškowe łopješko
Bahasa Indonesia: Kelopak bunga
Ido: Sepalo
italiano: Sepalo
日本語:
Basa Jawa: Kelopak kembang
한국어: 꽃받침
lumbaart: Sépal
lietuvių: Taurėlapis
македонски: Чашкино ливче
മലയാളം: വിദളം
Bahasa Melayu: Sepal
Plattdüütsch: Kelkblatt
norsk nynorsk: Begerblad
norsk: Begerblad
occitan: Sepal
português: Sépala
română: Sepală
русский: Чашелистик
Scots: Sepal
srpskohrvatski / српскохрватски: Čašica (botanika)
Simple English: Sepal
Türkçe: Çanak yaprak
українська: Чашолисток
Tiếng Việt: Lá đài
中文: 花萼