Scophthalmus maximus

Turbot
S. maximus in solo maris
Conservationis status

Custodienda (IUCN 3.1)[1]
Taxinomia
Regnum:Animalia
Phylum:Chordata
Classis:Actinopterygii
Ordo:Pleuronectiformes
Familia:Scophthalmidae
Genus:Scophthalmus
Species:S. maximus
Binomen
Scophthalmus maximus
(Linnaeus, 1758)
Synonyma
  • Pleuronectes cyclops Donovan, 1806
  • Pleuronectes maximus Linnaeus, 1758
  • Pleuronectes turbot Lacepède, 1802
  • Psetta maxima (Linnaeus, 1758)
  • Psetta maxima maxima (Linnaeus, 1758)
  • Rhombus aculeatus Gottsche, 1835
  • Rhombus magnus Minding, 1832
  • Rhombus maximus (Linnaeus, 1758)
  • Rhombus stellosus Bennett, 1835
  • Scophthalmus ponticus Ninni, 1932

Scophthalmus maximus est species piscium familiae Scophthalmidarum, quae in aquis marinis vel salmacidis oceani Atlantici, maris Baltici, maris Mediterranei habitat.

Apud Romanos antiquos

Apud Romanos antiquos pisces similes bos, passer, rhombus appellabatur. Rhombus epulum elegans habebatur. Martialis de forma piscis dicit: "Quamvis lata gerat patella rhombum, / rhombus latior est tamen patella".[2] Iuvenalis historiam magni rhombi refert:

cum iam semianimum laceraret Flavius orbem
ultimus et calvo serviret Roma Neroni,
incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi
ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
implevitque sinus; neque enim minor haeserat illis
quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
solibus effundit torrentis ad ostia Ponti
desidia tardos et longo frigore pingues.
destinat hoc monstrum cumbae linique magister
pontifici summo. quis enim proponere talem
aut emere auderet, cum plena et litora multo
delatore forent? dispersi protinus algae
inquisitores agerent cum remige nudo,
non dubitaturi fugitivum dicere piscem
depastumque diu vivaria Caesaris, inde
elapsum veterem ad dominum debere reverti.
si quid Palfurio, si credimus Armillato,
quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto
res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo,
ne pereat.[3]

Plinius Secundus de his piscibus scribit " squatina et rhombus abditi pinnas exertas movent specie vermiculorum, item quae vocantur raiae",[4] atque "Marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt—dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus, alii longi, ut murena, conger.[5]

Other Languages
العربية: طربوت عملاق
български: Калкан
brezhoneg: Turbodenn
čeština: Pakambala velká
Cymraeg: Torbwt
dansk: Pighvar
Deutsch: Steinbutt
Ελληνικά: Καλκάνι
English: Turbot
Esperanto: Turboto
فارسی: سپرماهی
Gaeilge: Turbard
galego: Rodaballo
Bahasa Indonesia: Ikan turbot
Ido: Turboto
íslenska: Sandhverfa
italiano: Psetta maxima
日本語: イシビラメ
Lëtzebuergesch: Turbot
lietuvių: Paprastasis otas
Nederlands: Tarbot
norsk: Piggvar
polski: Skarp
português: Psetta maxima
русский: Тюрбо
Simple English: Turbot
svenska: Piggvar
українська: Калкан великий
Tiếng Việt: Scophthalmus maximus
West-Vlams: Terrebut
中文: 大菱鮃