Sara Brightman

Brightman anno 2007

Sara (vulgo: Sarah) Brightman (nata 14 Augusti in Berkhamsted, in Hertfordiensi comitatu Angliae), alumna Regalis Collegii Musici, est cantrix, supranistria, actrix et saltatrix Anglica. Primum innotuit saltatrix in Hot Gossip grege saltatorio, deinde in spectaculis musicis (Anglice musicals) egit, ut puta anno 1981 in Cats, spectaculo praeclaro. Hodie autem notissima est cantrix, quae voce suprano utitur, sed etiam carmina popularia canit.Cum in spectaculis musicis operaretur, Andream Lloyd Webber convenit, cui anno 1984 nupsit, sed anno 1990 hi divortium fecerunt. Unum ex carminibus eius notissimis est Con te partirò (notum etiam nomine Time to Say Goodbye), quod una cum Andrea Bocelli cecinit. Quocum etiam postea operata est.

Permultis linguis cantat, ut puta Anglice, Hispanice, Francice, Latine, Germanice, Italiane, Russice, Sinensi Mandarinica, Iaponice, Catalane.

Alba

  • The Trees They Grow So High, 1988
  • As I Came of Age, 1990
  • Dive, 1993
  • Fly, 1995
  • Timeless (Time to Say Goodbye), 1997
  • Eden, 1998
  • La Luna, 2000
  • Harem, 2003
  • Symphony, 2008
  • A Winter Symphony, 2008
  • Dreamchaser, 2013
Other Languages
azərbaycanca: Sara Braytman
български: Сара Брайтман
čeština: Sarah Brightman
Ελληνικά: Σάρα Μπράιτμαν
Esperanto: Sarah Brightman
español: Sarah Brightman
français: Sarah Brightman
Bahasa Indonesia: Sarah Brightman
italiano: Sarah Brightman
lietuvių: Sarah Brightman
latviešu: Sāra Braitmena
Nederlands: Sarah Brightman
português: Sarah Brightman
română: Sarah Brightman
Simple English: Sarah Brightman
slovenčina: Sarah Brightmanová
Türkçe: Sarah Brightman
українська: Сара Брайтман
Tiếng Việt: Sarah Brightman