Sacra Synodus

Vide etiam paginam fere homonymam: Synodus

Haec pagina de de supremis ecclesiarum Orthodoxarum et Orientalium magistratibus explicat. Si quid quaeris quod et "Sacra Synodus" appellatur, vide Oecumenicum concilium.

Sacra Synodus, suprema Ecclesiae Orthodoxae Russicae auctoritas anno 1917, postquam novum patriarcham elegerat.

Sacra Synodus in quibusdam Ecclesiis Orthodoxis autocephalis et Ecclesiis Catholicis Orientalibus illa congregatio episcoporum vocatur, qua patriarcha sive episcopus primarius eligitur.

Ecclesia antiqua

Aedificium Sacrae Synodi Ecclesiae Orthodoxae Bulgaricae Serdicae.

Ab initio in ecclesia synodi sive concilia congegrata sunt, cum de rebus gravibus ad ecclesiam attingentibus disputandum erat. Iam apostoli Hierosolymis convenerunt, ut quaestionem, utrum etiam fideles ex gentibus legem Iudaicum observare deberent necne, solverent. (Act. 15,6-29). Episcopi synodos clericorum eorum, metropolitae et patriarchae episcopos suffraganeos coegerunt. Ab anno 325 septem synodi orbem terrarum Catholicum repraesentantes ab imperatoribus Romanis convocatae sunt, quae Oecumenica concilia appellantur. [1]

Other Languages
български: Свети синод
català: Sant Sínode
Ελληνικά: Ιερά Σύνοδος
English: Holy Synod
español: Santo Sínodo
français: Saint-Synode
hrvatski: Sveti Sinod
italiano: Santo Sinodo
日本語: 聖シノド
Nederlands: Heilige Synode