Rogerius de Hoveden

Rogerius de Hoveden, qui saeculo XII exeunte floruit, fuit aulicus regum Anglicorum Henrici II et Ricardi I et particeps tertiae expeditionis sacrae. Latine opus historicum composuit, titulo Chronica, quod Historiae ecclesiasticae Bedae venerabilis continuationem praebet et narrationem utilissimam de temporibus Henrici II et Ricardi I. Nonnulli Rogerium antea scripsisse opus brevius, Gesta Henrici Secundi et Ricardi nomini Benedicti abbatis dependens, arguunt, sed id incertum manet. Episcopus Dunelmensis Hugo de Puteaco fuit ut videtur Rogerii de Hoveden patronus.

Other Languages