Robertus A. Heinlein

Heinlein chirographa subscribit in Worldcon 1976.

Robertus Anson Heinlein ([ˈhaɪnlaɪn][1][2][3][4]) (natus Butler Missuriae die 7 Iulii 1907; mortuus Carmel-ad-Mare Californiae die 8 Maii 1988) fuit scriptor fictionis scientificae Americanus, saepe decanus scriptorum fictionis scientificae appellatus.[5] Auctor magni momenti illius generis suae aetatis et controversus fuit.

Heinlein vir mediae navis in libro annuo 1929 Academiae Navalis Civitatum Foederatarum.
Robertus A. Heinlein, L. Sprague de Camp, et Isaac Asimov, in Navalibus Philadelphiensibus, 1944.
Robertus et Virginia Heinlein in "A House to Make Life Easy," commentario in Popular Mechanics anno 1952 edito. Domini Heinlein, ambo ingeniariae, domum multis proprietatibus novis sibi designaverunt.
Robertus et Virginia Heinlein in insulis Tahitianis, 1980.
Prima pars fabulae "The Puppet Masters" in tegmine magazinae Galaxy Science Fiction in fasciculo Septembris 1951 monstrata est.
Adumbratio Heinlein in Amazing Stories anno 1953 picta.
Podkayne of Mars, mythistoria Heinleiniana, in If magazina serializata est, tegmine a Vergilio Finlay designato.
Via orbitalis asteroidis eponymae Roberti Heinlein (6312 Robheinlein).

Heinlein fuit unus ex primis scriptoribus fictionis scientificae qui res in maioribus magazinis annis 1940 exeuntibus edidit, periodicis sicut The Saturday Evening Post. Multa decennia fuit etiam unus ex mythistoriarum fictionis scientificae scriptoribus optime venum euntibus, atque ipse, Isaac Asimov, et Arthurus C. Clarke saepe Magni Tres fictionis scientificae appellabantur.[6][7]

Heinlein, insignis fabularum brevium fictionis scientificae scriptor, fuit unus ex grege scriptorum qui clarus factus est sub Ioanne W. Campbell, Jr. editore in Astounding Science Fiction magazina—quamquam Heinlein negavit Campbell sua scripta magnopere movisse.

Heinlein, intra compagem suarum fabularum fictionis scientificae, de certis rebus socialibus identidem scribebat, inter quas momentum libertatis et individualismus singulorum, officium quod singuli suis societatibus debent, gratia religionis ordinatae in cultura et re publica, et inclinatio societatis ad cogitationem nonconformisticam reprimendam. Coniecturam praeterea faciebat de gratia peregrinationis per spatium in culturalibus hominum usibus.

Pay it forward ('prorsus solve'), locutio Anglica, quamquam iam in usu ut dictum quotidianum, populo gratus facta est ab Heinlein in Between Planets, libro anno 1951 edito,

Other Languages
azərbaycanca: Robert Haynlayn
беларуская: Роберт Хайнлайн
български: Робърт Хайнлайн
Bahasa Indonesia: Robert A. Heinlein
Bahasa Melayu: Robert A. Heinlein
Nederlands: Robert Heinlein
português: Robert A. Heinlein
srpskohrvatski / српскохрватски: Robert A. Heinlein
Simple English: Robert A. Heinlein
slovenčina: Robert A. Heinlein
српски / srpski: Robert A. Hajnlajn
татарча/tatarça: Robert A. Heinlein
українська: Роберт Гайнлайн
Tiếng Việt: Robert A. Heinlein