Ricardus Wright (auctor)

Ricardus Wright anno 1939. Photographema a Carolo Van Vechten factum.
Signum historicum Natchez in oppido Mississippiae Ricardum Wright commemorat, qui prope oppidum natus est
Signum domicilium Wrightianum Lutetiae commemorat, in via 14 Monsieur-le-Prince.

Ricardus Wright (natus Richard Nathaniel Wright Roxie in plantatione Mississippiae, 4 Septembris 1908; mortuus Lutetiae, 28 Novembris 1960) fuit auctor mythistoriarum, fabularum brevium, poematum, operumque non fictionis aliquando controversorum Americanus. Multum eius scripturae materias phylisticas attingit, praecipue de statu Afroamericanorum saeculis undevicensimo exeunte et vicensimo. Iudices litterarii putant eius opera medio saeculo vicensimo coniunctiones phylarum in Civitatibus Foederatis mutare iuvasse.[1]

Other Languages