Pyrrho

Pyrrho Eleus a pictore Germano saeculo XVI fictus

Pyrrho (Graece Πύρρων; natus ca. 360 a.C.n., mortuus ca. 270 a.C.n.) fuit philosophus Graecus ex Elide oriundus.

Inter antiquiores conditae Sceptices honorem obtinet Pyrrho Eleus, cuius vitam descripsit Antigonus Carystius. Natus, Philippo regnante Macedone, primum Brysonem dialecticum, postea Anaxarchum Democriteum habuit praeceptores. Alexandrum Magnum in Indiam comitatus est, ubi gymnosophistas et magos potuit adire.

Quantum vero ex Pyrrhone Scepticismus profecerit, definire non possumus, cum quid ipsi, quid successoribus tribuendum sit, internoscere nequeamus. Scepticus dogma non ponit, id est assensum cohibet ab omni re dubia et incerta; quam assensus retentionem statim forte fortuna comitata est ea, ad quam omnia philosophia sua tendebat, animi quies et securitas (απαθεία).

Pyrrhonis discipulus fuit Timon Phliasius. Pyrrhonis sectatores Pyrrhonei dicuntur.

  • nexus externus
Other Languages
العربية: بيرو (فيلسوف)
azərbaycanca: Pirron
български: Пирон от Елида
brezhoneg: Pyrrhon
bosanski: Piron iz Elide
català: Pirró d'Elis
Ελληνικά: Πύρρων
English: Pyrrho
Esperanto: Pirono
español: Pirrón
eesti: Pyrrhon
euskara: Pirron
فارسی: پیرهون
suomi: Pyrrhon
français: Pyrrhon d'Élis
hrvatski: Piron
magyar: Pürrhón
Հայերեն: Պիհռոն
Bahasa Indonesia: Pyrron
íslenska: Pyrrhon
italiano: Pirrone
日本語: ピュロン
қазақша: Пиррон
한국어: 피론
Nederlands: Pyrrho van Elis
norsk: Pyrrhon
português: Pirro de Élis
русский: Пиррон
srpskohrvatski / српскохрватски: Piron
slovenčina: Pyrrhón z Élidy
slovenščina: Piron
српски / srpski: Пирон
svenska: Pyrrhon
தமிழ்: பிரோ
Türkçe: Phyrrhon
українська: Піррон
Tiếng Việt: Pyrrho
中文: 皮浪