Primum bellum mundanum

Primum bellum mundanum
Participes belli: Civitates foederatae et Imperia centralia et Neutrales
Dies28 Iulii 191411 Novembris 1918 (indutiae)
Foedus Versaliis sancitum (1919) 28 Iunii 1919 compositum
Foedus Fani Sancti Germani in Laya 10 Septembris 1919 compositum
Noviliaci ad Sequanum 27 Novembris 1919 signatum
Foedus apud Trianonium sanctum 4 Iunii 1920 compositum
Foedus Separae 10 Augusti 1920 signatum
LocusEuropa, Africa, Medius Oriens, Oceanus Pacificus, Sina, maria ante litus Americae Australis et Septentrionalis
ExitusVictoria foederatarum
Belligerentes
Foederatae

Francia
Imperium Britannicum

Imperium Russicum (1914–17)
Regnum Italiae (1915–18)
Civitates Foederatae (1917–18)
Regnum Romanicum (1916–18)
Imperium Iaponiense
Serbia
Belgium
Regnum Graecum (1917–18)
et alii

Imperia centralia

Imperium Germanicum
Imperium Austro-Hungaricum
Imperium Ottomanicum
Regnum Bulgaricum (1915–18)


Varii compugnantes

Imperatores et duces
Imperatores et duces

Francia:
Raimundus Poincaré
Georgius Clemenceau
Ferdinandus Foch
Imperium Britannicum:
Herbertus Henricus Asquith
David Lloyd George
Douglas Haig
Imperium Russicum:
Nicolaus II
Nicolaus Nicolai filius
Regnum Italicum:
Victor Emanuel III
Antonius Salandra
Victor Orlando
Ludovicus Cadorna
Civitates Foederatae:
Woodrow Wilson
Ioannes J. Pershing
Regnum Romaniae:
Ferdinandus I
et alii

Imperatores et duces

Imperium Germanicum:
Gulielmus II
Paulus de Hindenburg
Ericus Ludendorff
Imperium Austro-Hungaricum:
Franciscus Iosephus
Carolus I
Conradus von Hötzendorf
Imperium Ottomanicum:
Mehmed V
Enver Pasha
Mustapha Cemal
Regnum Bulgariae:
Ferdinandus I
Nicolaus Zhekov
et alii

Vires
Foederatae(Tucker & Roberts 2005:273)

Imperium Russicum: 12 000 000
Britanniarum Regnum: 8 841 541[1][2]
Francia: 8 660 000[3]
Italia: 5 093 140
Civitates Foederatae: 4 743 826
Romania: 1 234 000
Iaponia: 800 000
Serbia: 707 343
Belgium: 380 000
Graecia: 250 000
Summa: 42 959 850

Imperia centralia (Tucker 2005:273)

Imperium Germanicum: 13 250 000
Imperium Austro-Hungaricum: 7 800 000
Imperium Ottomanicum: 2 998 321
Regnum Bulgaricum: 1 200 000
Summa: 25 248 321

Casus
Milites occisi:
5 525 000
Milites vulnerati:
12 831 500
Milites amissi:
4 121 000
Summa:
22 477 500
Europa anno 1914.
Tres Imperatores: Gulielmus II, Mehmet V, Franciscus Iosephus I.
HMS Dreadnought (1906). Cursus armorum navalis inter Britanniarum Regnum et Germaniam fiebat.
Grandis Britanniae classis in Proelio ante Iutlandiam.
Miles hostem observans in fossa latet.
Ruinae post Tertium Yprae Proelium ab 21 Iulii ad 6 Novembris 1917 pugnatum.

Primum bellum mundanum,[4] vel primum bellum orbis terrarum,[5] similiter primum bellum plurimarum totius orbis gentium,[6] fuit bellum mundanum praecipue in Europa ab 28 Iulii 1914 ad 11 Novembris 1918 gestum. Quo bello fere omnes implicatae sunt orbis terrarum civitates praepotentes, quae participes belli in duas consociationes contrarias divisae erant:

Quae consociationes et commutatae sunt et creverunt, cum aliae civitates bellum committerent. Ad extremum plus quam 70 milliones militum, inter quos 60 milliones Europaeorum, ad arma convocati sunt in unum ex maximis bellis umquam gestis.[7] Plus quam 9 milliones pugnatorum interfecti sunt. Tam multa caedes facta est propter quod novae artes nova arma, sicut arma chemica a militibus Germaniae, et quidem exitiosiora produxerant, cum pares tutelae, mobilitatis, medicinae emendationes deessent. Primum bellum mundanum tam cruenta caede commissum est, ut quattuor tantum bella umquam gesta etiam plures occisos numerarent; quo factum est ut variae mutationes politicae, nec non res novae in multis civitatibus belli excidio adfectis initium caperent.

Multas ob causas coepit bellum. Quarum una et quidem diutina fuit imperii amplificandi studium, quod praepotentibus inerat civitatibus Europaeis: Imperio Germanico, Imperio Austro-Hungarico, Italiae, Imperio Ottomanico, Imperio Russico, Imperio Britannico, Reipublicae Francicae. Sed ea ipsa causa belli fuit quod Franciscus Ferdinandus, archidux Austriae heresque Austro-Hungariae, a Gabriele Princip, nationalista Iugoslavico, insidiis factis Seraii, in Bosnia et Herzegovina, die 28 Iunii 1914 occisus erat. Quo facto, haec conflictatio quasi per causarum concatenationem exarsit, cum foedera prioribus facta decenniis invocata essent. Austro-Hungaria, ultimato edicto[8] Serbiae bellum indixit. Itaque imperia praepotentia bellis invicem indictis intra unum mensem proelia faciebant, quae per colonias imperiorum circum orbem terrarum mox extendebantur.

Die 28 Iulii, Austro-Hungaria Serbiae,[9] Germania Belgio, Luxemburgo Franciaeque, ac Russia Germaniae bellum intulerunt. Itinere Lutetiam Germanorum represso fossisque sclopetariis ductis frons occidentalis facta est, in qua stativum et exhaustivum bellum diu gestum est. In orientali autem fronte exercitus Russicus cum copiis Austro-Hungaricis prospere pugnavit, sed cum Borussiam Orientalem invadere contenderet, a Germanis arctus est. Postquam Imperium Ottomanicum anno 1914 bellum suscepit, apertae sunt frontes in oriente. Deinde Italia et Bulgaria anno 1915, denique Romania anno 1916 ad bellum consurrexerunt. Imperium Russicum mense Martio 1917 conlapsum est, et Russia post res novas Octobres eodem anno bellum deposuit. Anno 1918 Germani incursu in frontem occidentalem facto a Foederatis impetibus prosperis repulsi sunt. Etiam copiae Civitates Foederatae Americae fossas sclopetarias intrare coeperunt. Itaque Germania, quae tunc cives suos seditiosos inpugnabat, indutias die 11 Novembris 1918 iniit. Foederati tandem victores bellum confecerunt.

Domesticae frontis eventus non minus tumultuosi fuerunt quam in acie militari, cum bellatores hominibus rebusque conarentur ad bellum universum uti. Bello finito quattuor imperia (Germanum, Russicum, Austro-Hungaricum, Ottomanicum) exsistere desierunt. Civitates quae Germanico et Russico imperiis successerunt multas amiserunt terras, cum Austro-Hungaricum et Ottomanicum imperia omnino diruerentur. Itaque geographia Europae Mediae commutata est.[10] Confoederatio Nationum ad prohibendum aliud certamen tantae magnitudinis constituta est. At in cassum ceciderunt haec quoque consilia, nam nationalismus Europaeus bello imperiorumque dissolutione amplificabatur. Et Germani, qui se sub iugum missos sentiebant, foedere Versaliensi adgravati satisfactionem paulatim moliebantur. Quibus de causis evenerunt ea quae postea ad secundum bellum mundanum inductura essent.[11]

Other Languages
Alemannisch: Erster Weltkrieg
žemaitėška: Pėrma svieta vaina
беларуская (тарашкевіца)‎: Першая сусьветная вайна
qırımtatarca: Birinci Cian cenki
emiliàn e rumagnòl: Prémma guèra mundièl
English: World War I
Esperanto: Unua mondmilito
estremeñu: I Guerra Mundial
Nordfriisk: Iarst Wäältkrich
Gàidhlig: An Cogadh Mòr
客家語/Hak-kâ-ngî: Thi-yit-chhṳ Sṳ-kie Thai-chan
Fiji Hindi: World War I
Bahasa Indonesia: Perang Dunia I
Patois: Wol Waar I
Basa Jawa: Perang Donya I
къарачай-малкъар: Биринчи дуния къазауат
Lëtzebuergesch: Éischte Weltkrich
Bahasa Melayu: Perang Dunia Pertama
မြန်မာဘာသာ: ပထမ ကမ္ဘာစစ်
مازِرونی: جهونی جنگ اول
Dorerin Naoero: Eaket Eb I
Plattdüütsch: Eerste Weltkrieg
Nedersaksies: Eerste Wealdkrieg
नेपाल भाषा: तःहताः १
norsk nynorsk: Den fyrste verdskrigen
srpskohrvatski / српскохрватски: Prvi svjetski rat
Simple English: World War I
slovenščina: Prva svetovna vojna
Soomaaliga: Dagaalkii koowaad
српски / srpski: Први светски рат
Basa Sunda: Perang Dunya I
Türkmençe: Birinji jahan urşy
ئۇيغۇرچە / Uyghurche: بىرىنچى دۇنيا ئۇرۇشى
oʻzbekcha/ўзбекча: Birinchi jahon urushi
vepsän kel’: Ezmäine mail'man voin
Volapük: Volakrig balid