Polus arcticus

Conspectus in axem septentrionalem.

Polus arcticus [1] [2] [3] [4] et polus glacialis, [5] simpliciter polus, [6] sive axis [7] [8] et axis borealis [9] vel axis septentrionalis, [10] [11] est locus in hemisphaerio septentrionali situm ubi axis ambitus terrestris superficiem telluris obit. Cum axe magnetico septentrionali non confundendus est.

Circuli paralleli et axis septentrionalis.

Axis est septentrionalissimus Telluris locus, diametrice ? contra Polum australem situs. Geodeticam latitudinem 90° septentrionalem supra lineam aequatorialem atque cursum septentrionum verorum definit. Apud axem arcticum, omnes cursus ad meridiem conducunt. Cum omnes lineae longitudinis ibi convergant, longitudo eius qualibet aestimatione definiri potest.

Cum axis australis in massa terrestri continentali iaceat, polus arcticus in medio Oceano Arctico situs est, inter aquas quae glacie marina semper fluitanti paene continenter conteguntur. Itaque statio perennis in axe arctico aedificari non potest (quod secus est in axe australi); Unio Sovietica autem, et deinde Russia, nonnullas stationes fluitantes habitatas aedificaverunt quae polum transierunt vel eidem appropinquaverunt. Aliquae studia recentioribus annis praedicaverunt axem arcticum a glacie vacuum ad tempus ob contractum Arcticum futurum esse, per tempora quae a nonnullos annos ad quinquaginta annos vel plus variantur.

Mir submersibile Russicum anno 2007 [12] altitudinem maris apud Polum arcticum 4261 metrorum, et anno 1958 4087 metrorum (13 410 pedum) metitus est. [13] [14] Proxima terra dicitur Insula Kaffeklubben, ante septentrionale Groenlandiae litus circa 700 chiliometra procul, quamquam nonnulla vada glarei non perennia propius fortasse iacent. Proximus locus perenne habitatus Alert in Regione Qikiqtaaluk Nunavut in Canada est, circa 817 chiliometra ab axe sita.

Definitio

Tabula Poli arctici Gerardi Mercatoris, 1595.
Fram, navis Nansen, in glacie arctica manet.
Grex sledge Peary "apud polum arcticum," 1909. A laeva: Ooqueah, Ootah, Henson, Egingwah, Seeglo. [15]
Navis glacifraga , navis superficialis quae prima polum arcticum attigit.
Ioannes Papanin apud stationem fluitantem Polum arcticum 1 stat, 1937.
apud polum arcticum restat, 1959.

Axis ambitus Telluris, atque ergo locus axis septentrionalis, latissime putabatur fixus (quod ad superficiem Telluris spectat), donec, saeculo duodevicensimo, Leonardus Euler mathematicus praedicavit axem aliquantulum vacillare posse. Circa saeculum vicensimum ineuntem, astronomi parvam variationem latitudinis manifestam observaverunt. Pars huius variationis errori axis trans superficiem telluris tribui potest, trans pauca metra. Hic error habet nonnulla elementa sollemnia et unum elementum inaequabile. Elementum cui est tempus circa 435 dierum idem putatur erroris octo mensium ab Euler praedicati, quod nunc vacillationem Chandleranam appellatur, ex eius inventore. Exacta decussatio axis telluris locique superficiei telluris, quolibet momento temporis, polus praesens appellatur; sed ob vacillationem, hic locus pro definitione axis septentrionalis fixi (aut vicissim axis australis) non potest cum subtilitas magnitudinis paucorum metrorum requiritur.

Other Languages
Afrikaans: Noordpool
Alemannisch: Nordpol
አማርኛ: ስሜን ዋልታ
aragonés: Polo Norte
asturianu: Polu Norte
azərbaycanca: Şimal qütbü
تۆرکجه: قوزئی قوطبو
башҡортса: Төньяҡ полюс
Boarisch: Noadpoi
žemaitėška: Šiaurės puolios
беларуская: Паўночны полюс
беларуская (тарашкевіца)‎: Паўночны полюс
български: Северен полюс
bosanski: Sjeverni pol
буряад: Хойто туйл
català: Pol nord
čeština: Severní pól
dansk: Nordpolen
Deutsch: Nordpol
Ελληνικά: Βόρειος Πόλος
English: North Pole
Esperanto: Norda poluso
español: Polo norte
euskara: Iparburua
فارسی: قطب شمال
Võro: Põh'anaba
français: Pôle Nord
Frysk: Noardpoal
贛語: 北極點
galego: Polo Norte
Fiji Hindi: North Pole
hornjoserbsce: Sewjerny čop
magyar: Északi-sark
interlingua: Polo Nord
Bahasa Indonesia: Kutub Utara
italiano: Polo nord
日本語: 北極点
Basa Jawa: Kutub Lor
Qaraqalpaqsha: Arqa polyus
한국어: 북극점
къарачай-малкъар: Шимал полюс
Кыргызча: Түндүк уюл
Limburgs: Naordpoeal
latviešu: Ziemeļpols
македонски: Северен пол
монгол: Умард туйл
Bahasa Melayu: Kutub Utara
Nederlands: Noordpool
norsk nynorsk: Nordpolen
norsk: Nordpolen
occitan: Pòl Nòrd
ਪੰਜਾਬੀ: ਉੱਤਰੀ ਧਰੁਵ
Piemontèis: Pòl Nòrd
پنجابی: اتلا قطب
português: Polo Norte
Runa Simi: Chinchay qhipa
română: Polul Nord
tarandíne: Pole nord
русиньскый: Северный пол
саха тыла: Хоту полюс
sicilianu: Polu Nord
Scots: North Pole
davvisámegiella: Davvipola
srpskohrvatski / српскохрватски: Sjeverni pol
Simple English: North Pole
slovenčina: Severný pól
slovenščina: Severni tečaj
Soomaaliga: Cirifka waqooyi
српски / srpski: Сјеверни пол
svenska: Nordpolen
Türkmençe: Demirgazyk polýus
Tagalog: Hilagang Polo
Türkçe: Kuzey Kutbu
татарча/tatarça: Төньяк котып
ئۇيغۇرچە / Uyghurche: شىمالى قۇتۇپ
українська: Північний полюс
oʻzbekcha/ўзбекча: Shimoliy qutb
vepsän kel’: Pohjoižnaba
Tiếng Việt: Bắc Cực
吴语: 北極
ייִדיש: צפון פאלוס
中文: 北极点
文言: 北極
Bân-lâm-gú: Pak-ke̍k
粵語: 北極