Plutus (Aristophanes)


Plutus, qui est deus apud Aristophanem, infernum habitat secundum Dantem

Plutus (Graece Πλοῦτος), est ultima comoedia Aristophanis, cuius textus integer posterioritati servatus est. Etsi primum anno 408 a.C.n. conscripta est nobis versio anni 388 aptatis quidem rebus commutatis condicionibus tradita est. Titulus Plutum, deum divitiarum et unam fabulae personarum spectat.

Synopsis

Aristophanis opus ultimum cui etiam ipse praefuit significat initium dictae comoediae mediae cum non iam de rebus publicis agantur at potius fortunam singulorum hominum necnon mores consuetudinesque eorum illudit cum exempli gratia hoc in opere de iusta distributione divitiarum disceptetur. Narratur sors cuiusdam Chremylos (Latine: screatulus), qui cum vitam in egestate degat alios iniuste divitias comparare sinit. Itaque oraculum Delphicum consulere ratus est rogatum num filio quoque suo vitam virtutis renegare immineat, ut e condicione misera patris evaderet. Ab Apolline instruitur, ut primum cui relicto templo occurat sequatur eumque in tabernam suam invitet. Nactus autem quendam senem caecum, re vera autem Plutus, deus divitiarum. Ille morbo laborans quam inique beneficia sua distribuat intellegere non valet. Ut hae insufficientiae medatur eum in aede Aesculapii curari Chremylos curat quo facto opulentiae denuo distribuuntur. Penia, dea pauperitatis et inimica Pluti, civibus de fructu inopiarum persuadere non valet, immo eicitur. Plutus autem honoribus afficitur. Denique in eius honore ara in Parthenone consecratur.


Other Languages
català: Plutus
Deutsch: Der Reichtum
English: Plutus (play)
español: Pluto (comedia)
íslenska: Auðurinn
srpskohrvatski / српскохрватски: Plut (Aristofan)
українська: Плутос (п'єса)