Philippus IV (rex Francorum)

Philippus IV homagium Eduardi I accipit

Philippus IV Franciae et I Navarrae, qui dicitur Philippus Pulcher, (natus anno 1268 in Fonte Bleaudi - ibidem obiit die 29 Novembris 1314) fuit rex Franciae ab anno 1285 usque ad mortem anno 1314 et Ioannae Navarrae ad mortem 1305 de iure uxoris rex baiulus Navarrae. Philippi III uxorisque eius Isabellae Aragoniae erat filius.

Die 16 Augusti 1284 Lutetiae ecclesia cathedrali in matrimonium duxit Ioannam Navarrae, ex qua quattuor filios et tres filias genuit. Haec anno 1274 iam regina Navarrae et comitissa palatina Campaniae Brianique erat, et postridie connubio copulato, ipso facto consuetudinis praescriptione baiulus consortis eius factus est coniux, etsi regis Navarrae comitisque Campaniae et Briani titulos diplomatibus non usus[1] est ita se gessit[2] quoniam constat quod saepenumero consors eius chirographus alter ex adverso apponebat mariti infra decretos et non raro hic administrationis actus edidit sine illo.

Durocortori coronatus est et in Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.

Other Languages
azərbaycanca: IV Filip (Fransa)
беларуская: Філіп IV Прыгожы
български: Филип IV (Франция)
Bahasa Indonesia: Philippe IV dari Perancis
한국어: 필리프 4세
Malagasy: Philippe IV
македонски: Филип IV Убавиот
srpskohrvatski / српскохрватски: Philippe IV od Francuske
Simple English: Philip IV of France
slovenščina: Filip IV. Francoski
Türkçe: IV. Philippe
Tiếng Việt: Philippe IV của Pháp