Pecunia

Nummi Romani.

Pecunia est generale solvendi instrumentum et divitiarum forma, qua omnes utuntur et quam omnes fere cupiunt ideo quod vitam suam in tuto collocare volunt, aut quod ad omnis generis merces emendas exarserunt. Pecunia etiam mensura valoris et debitum et notatio ratiocinatoria est, quae quidem definitiones iam ad oeconomian nationalem pertinent. Aliud est pecunia in usu et experientia cotidiana, aliud in studiis oeconomicis. Haec commentatio plerumque ad rationem oeconomiae nationalis revocabitur. Pauci enim sunt, qui pecuniam non cognoverint; sed naturam et essentiam pecuniae definire oeconomicorum est.

Duae sunt principales pecuniae notiones, quarum una metallistica, altera chartalistica est. Qui metallismo favent, credunt pecuniam in metallo nobili, aut in nummis aureis argenteisve, aut saltem in chartis his permutabilibus consistere. Metallismo coniuncta est etiam historia coniecturalis pecuniae ab Adamo Smith narrata, a Carolo Menger et Stanleio Jevons continuata, atque in omnibus fere artis oeconomicae libris nec non in compluribus commentariis interretialibus pecuniam tractantibus fideliter repetita. Qua de causa notio metallistica etiam "vulgaris" et "orthodoxa" appellatur.

Qui chartalismo favent, ii animadvertunt historiam illam coniecturalem cum veritate historica et testimoniis anthropologicis discrepare. Censent pecuniam in debito vel solutione prorogativa consistere, et nummos unam tantum neque unicam quidem substantiam pecuniae esse: nihil interesse, pecunia qua forma quave substantia sit, dum homo homini fidem habere possit. Pecunia metallistica corpus valoris est, pecunia chartalistica index valoris. Doctrina chartalistica monet plurimas civitates suam habere pecuniam propriam suamque argentariam centralem summamque tributorum civibus imponendorum potestatem. Civitati, quae pecunias suas suo iure administrat, omnia tributa et vectigalia et cetera expensa solvenda sunt pecunia propria, quam argentaria centralis in usum paravit. Dubium non est, quin omnium liberarum et modernarum civitatum administratio pecuniaria chartalismo congruat. Qua de causa chartalismus vulgo etiam doctrina pecuniaria moderna (breviter MMT[1]) appellari potest.

Other Languages
Аҧсшәа: Аҧара
Afrikaans: Geld
Alemannisch: Geld
አማርኛ: ገንዘብ
aragonés: Diners
العربية: مال
مصرى: فلوس
অসমীয়া: মুদ্ৰা
asturianu: Dineru
Aymar aru: Qullqi
azərbaycanca: Pul
تۆرکجه: پول
башҡортса: Аҡса
Boarisch: Gejd
žemaitėška: Pėnėngā
беларуская: Грошы
беларуская (тарашкевіца)‎: Грошы
български: Пари
Bahasa Banjar: Duit
བོད་ཡིག: དངུལ་ལོར།
brezhoneg: Arc'hant
bosanski: Novac
буряад: Мүнгэн
català: Diner
Mìng-dĕ̤ng-ngṳ̄: Cièng
нохчийн: Ахча
Cebuano: Kwarta
ᏣᎳᎩ: ᎠᏕᎳ
کوردی: پارە
čeština: Peníze
Чӑвашла: Укçа
dansk: Penge
Deutsch: Geld
Zazaki: Pere
Ελληνικά: Χρήμα
English: Money
Esperanto: Mono
español: Dinero
eesti: Raha
euskara: Diru
estremeñu: Dineru
فارسی: پول
suomi: Raha
Võro: Raha
français: Monnaie
Nordfriisk: Jil
Frysk: Jild
贛語:
galego: Diñeiro
Avañe'ẽ: Viru
客家語/Hak-kâ-ngî: Chhièn
हिन्दी: धन
Fiji Hindi: Paisa
hrvatski: Novac
Kreyòl ayisyen: Lajan
magyar: Pénz
հայերեն: Փող
interlingua: Moneta
Bahasa Indonesia: Uang
Iñupiak: Manik
Ilokano: Kuarta
ГӀалгӀай: Ахча
Ido: Pekunio
íslenska: Peningar
italiano: Denaro
日本語: 貨幣
Patois: Moni
Basa Jawa: Dhuwit
ქართული: ფული
қазақша: Ақша
ಕನ್ನಡ: ಹಣ
한국어:
къарачай-малкъар: Ачха
kurdî: Pere
Кыргызча: Акча
Lëtzebuergesch: Geld
Limburgs: Geldj
Ligure: Monæa
lingála: Mbɔ́ngɔ
ລາວ: ເງິນ
لۊری شومالی: پیل
lietuvių: Pinigai
latviešu: Nauda
मैथिली: मुद्रा
мокшень: Ярмакт
Malagasy: Vola
македонски: Пари
മലയാളം: പണം
монгол: Мөнгө
Bahasa Melayu: Wang
Mirandés: Denheiro
မြန်မာဘာသာ: ငွေစက္ကူ
эрзянь: Ярмакт
Nedersaksies: Gèld
नेपाली: मुद्रा
नेपाल भाषा: ध्यबा
Nederlands: Geld
norsk nynorsk: Pengar
norsk: Penger
Diné bizaad: Béeso
occitan: Moneda
ਪੰਜਾਬੀ: ਪੈਸਾ
polski: Pieniądz
Piemontèis: Moneda
پنجابی: پیسے
پښتو: پيسې
português: Dinheiro
Runa Simi: Rantina qullqi
Romani: Lovi
русский: Деньги
русиньскый: Пінязї
Kinyarwanda: Ifaranga
संस्कृतम्: धनम्
саха тыла: Харчы
ᱥᱟᱱᱛᱟᱲᱤ: ᱠᱟᱹᱣᱰᱤ
sicilianu: Dinaru (sordi)
Scots: Money
سنڌي: پيسا
srpskohrvatski / српскохрватски: Novac
සිංහල: මුදල්
Simple English: Money
slovenčina: Peniaze
slovenščina: Denar
chiShona: Mari
Soomaaliga: Lacag
shqip: Paraja
српски / srpski: Новац
Basa Sunda: Duit
svenska: Pengar
Kiswahili: Pesa
தமிழ்: பணம்
తెలుగు: ధనం
тоҷикӣ: Пул
Tagalog: Salapi
Tok Pisin: Mani
Türkçe: Para
Xitsonga: Mali
татарча/tatarça: Акча
тыва дыл: Акша
українська: Гроші
اردو: زر
oʻzbekcha/ўзбекча: Pul
vepsän kel’: Rahad
Tiếng Việt: Tiền
walon: Cwårs
Winaray: Kwarta
Wolof: Koppar
吴语: 货币
isiXhosa: Imali
ייִדיש: געלט
Vahcuengh: Cienz
中文: 貨幣
文言: 泉幣
Bân-lâm-gú: Chîⁿ
粵語: