Pausanias (scriptor)

Vide etiam paginam fere homonymam: Pausanias (mortuus 312 a.C.n.)
Pausanias librum suum offert: initium Descriptionis Graeciae in libro manu scripto Florentiae apud Bibliothecam Laurentianam servato

Pausanias (Graece Παυσανίας; floruit circa annum 150) fuit scriptor Graecus qui "omnia Graeca" (πάντα τὰ Ἑλληνικά) enarrat opere quod vulgo Descriptio Graeciae (Περιήγησις τῆς Ἑλλάδος) appellatur.

Vita

Quid de vita Pausanii scimus ex operibus suis excerptum est. Et annus partus et mortis eius non traditus est. Quibusdam ex commentariis liquet eum circa annum 115 p.C.n iuxta Sipylum montem natum esse, quam regionem suam nominavit, quamobrem educationem (παιδεία) suam solum Magnesiae ad Sipylum accepisse posse constat. Cum iuveni iam aetate tanta itinera perfeceret videlicet familia ditissma natus est. Se ipsis oculis nonnullas res in operibus suis descriptis vidisse perseverans videtur ut per Graeciam litoraque occidentalia Asiae Minoris saltem vagatus est, praeterea ad Euphratensem flumen, Syriam et Palaestinam pervenit. Aegyptum perscrutans a meridie usque Thebas ventus est. Etiam urbem Romam, Campaniam Italiamque meridionalem ipsis oculis vidisse videtur. Quo tempore aut quo ordine itinera susceperit nescimus neque locum mortis eius.

Other Languages
беларуская: Паўсаній (географ)
български: Павзаний
čeština: Pausaniás
Deutsch: Pausanias
Ελληνικά: Παυσανίας
eesti: Pausanias
հայերեն: Պավսանիաս
Bahasa Indonesia: Pausanias
Lëtzebuergesch: Pausanias (Geograph)
lietuvių: Pauzanijas
latviešu: Pausanijs
norsk nynorsk: Geografen Pausanias
română: Pausanias
srpskohrvatski / српскохрватски: Pauzanija (geograf)
Simple English: Pausanias (geographer)
slovenčina: Pausanias (geograf)
slovenščina: Pavzanias (geograf)
shqip: Pausania
українська: Павсаній