Ordo Cisterciensis strictioris observantiae

Religiosi Ordinis Cisterciensis strictioris observantiae

Ordo Cisterciensis Strictioris Observantiae, vel Trappistae, Ordo religiosus et pars Familiae cisterciensis est.

Historia

Tres Congregationes Cistercienses, de quatuor praesentibus, B. M. V. de Trappa in Capitulo Generali extraordinario anni 1892, voluntate Sanctae Sedis Apostolicae, novum ramum Cisterciensem formaverunt: Ordinis Cisterciensium Beatae Mariae Virginis de Trappa appellatus.

Papa Leo XIII anno 1902 constitutionem apostolicam cognominatam Non mediocri sane concessit, Ordini isto participationem plenariam habere traditioni Cisterciensis Ordinis. Ordo novus tunc accepit nomen Ordo Cisterciensium Reformatorum seu Strictioris Observantiae.

Post multos annos nomen istum alio Ordini Cisterciensi assimilatum est. Nunc ergo nominatum est Ordo Cisterciensis Strictioris Observantiae. Hoc Ordo OCSO structuram iuridicam Congregationis monasticae habet sicut Congregationes particulares Ordinis Cisterciensis OCist. Differentia autem est facultatem eligere Abbatem generalem OCSO votis distinctis Capituli Abbatum et Capituli Abbatissarum.

Communitas Novi Monasterii seu Cistercii anno 1898 restaurata a monachis monasterii ad Septem-Fontes et monasterii de Trappa denuo facta est mater totius Familiae Cisterciensis.

Congregatio quarta Trappistarum cognominata de Casamari seu Trappistarum mitigatorum anno 1929 incorporata est Ordini Cisterciensi OCist.

Other Languages
Afrikaans: Trappiste
български: Трапистки орден
bosanski: Trapisti
English: Trappists
Esperanto: Trapistoj
suomi: Trappistit
עברית: טראפיסטים
hrvatski: Trapisti
magyar: Trappisták
Bahasa Indonesia: Trapis
Nederlands: Trappisten
polski: Trapiści
português: Ordem Trapista
română: Ordinul trapist
русский: Трапписты
srpskohrvatski / српскохрватски: Trapisti
slovenščina: Trapisti
српски / srpski: Траписти
svenska: Trappistorden
Türkçe: Trappistler