Ordo (honor)

Imago Admiralis Domini Nelson a Lemuele Francisco Abbott picta eius honores in iacca acu pictos monstrat.
Insignia Ordinis Periscelidis.<!?-->

Ordo vel ordo meriti est honor qui videri potest, a gubernatione, domo regnante, principe, vel organizatione singulo homini tributus. Distinctio ordinum et ornamentorum est aliquantulum incerta, sed plurimi ordines historici sodales gregis significant. In plurimis ordinibus Europaeis, numerus sodalium circumscribitur. Ornamenta autem nullas tales circumscriptiones habent, et tantummodo ad agnoscendum meritum vel res gestas acceptoris tributa sunt. Ordinibus et ornamentis saepe sunt multiplices gradus.[1]

Ordines per orbem terrarum

Multae civitates nonnulla ordinis meriti genera vel ornamenta civitatis hodie habent Thailandiae Ordo Elephanti Albi et Iaponiae Ordo Solis Orientis sunt plus quam centum annos nati. In Canada et nonnullis regnis Consortionis Populorum, Ordo Meritis est maximus honor togatis tributus. Canada Ordinem Canadae ordinesque provinciarum sicut Ordo Novae Scotiae tribuit. Australia Ordinem Australiae, ac Nova Zelandia Ordinem Novae Zelandiae et Ordinem Meriti Novae Zelandiae tribuit. Ordo Mapungubwe est maximus honor in Africa Australi, ubi ordines Luthuli et Baobab una cum aliis ornamentis tribuuntur. Civitates Foederatae Insigne Honoris militantibus ob facta valoris, atque Insigne Libertatis Praesidentiale et Insigne Aureum Congressionale civibus togatis tribuit. Legio Meriti est solum ornamentum Civitatum Foederatarum quod per gradus tribui potest (ordinis equestris vel certorum ordinum meriti similis), sed tales gradus solum civibus aliarum civitatum tributi sunt, usitate senioribus praefectis militaribus et magistratibus gubernationum. Helvetia nullos ordines tribuit, et constitutio cives Helveticos a gubernationibus alienis ordinibus honoratos vetat ne ullum genus officii publici faciant.

Other Languages
العربية: وسام الدولة
azərbaycanca: Orden
беларуская (тарашкевіца)‎: Ордэн
нохчийн: Орден
čeština: Vyznamenání
eesti: Orden
hrvatski: Odlikovanja
magyar: Kitüntetés
հայերեն: Շքանշան
Bahasa Indonesia: Tanda kehormatan
日本語: 勲章
ქართული: ორდენი
қазақша: Орден
한국어: 훈장
Кыргызча: Орден
lietuvių: Ordinas
Bahasa Melayu: Darjah kebesaran
occitan: Òrdre d'onor
polski: Order
русский: Орден
саха тыла: Уордьан
srpskohrvatski / српскохрватски: Odlikovanje
slovenčina: Rad (vyznamenanie)
slovenščina: Odlikovanje
српски / srpski: Одликовања
українська: Орден
中文: 勳章