Okay

Okay sive litteris compendiariis o.k., saepe modo ok est verbum celebre Anglicum Americanum. Interea etiam in multis aliis linguis in usu est et “ita”, “ita est”, “recte” et similia significat. Verbum etiam quaestio esse potest: okay? id est “itane?”

Multae opiniones sunt de origine huius verbi. Hic exempli gratia tres opiniones proponuntur:

Explicatio Americana

Primum o.k. in diurnario Bostoniensi anno 1839 apparuisse. Illo tempore in C.F.A. usus fuisse verba non solum per compendium scribere sed etiam compendiariis litteris falsis. o.k. pro “all correct” (i.e. omnia recta) erat, expectaveris certe a.c. Sed alia exempla sunt quae demonstrant illo tempore id genus litterarum iocos in usu fuisse. Ita "KG" pro know go (expectaveris no go - "non fit"), "KY" pro know yuse (expectaveris no use - "non convenit"), "NS" pro nuff said (enough said - "satis dictum") - et "OK" pro oll korrect (expectaveris all correct).

Illis temporibus etiam Andreas Jackson septimus praeses CFA certatus est de creando futuro praesidi CFA cum candidato partium democraticarum Martino Van Buren futuro praesidi octavo Civitatum Foederatarum Americae. Van Buren vico Kinderhook natus cognomine Old Kinderhook litteris compendiariis OK a sodalibus suis significatus est. Etiam adversarius Andreas Jackson acronymo OK designatus est quia mala orthographia cognitus "Oll Korrect" scriberet. Etymologia popularis putavit acronymum OK a mala orthographia Andreae Jackson provenisse. Post hanc certationem electoralem verbum okay vel OK valde cognitum erat in omnibus partibus civitatum foederatarum Americae.

Other Languages
العربية: أوكي
تۆرکجه: اوکئی (Ok)
Boarisch: Basst scho
বাংলা: ওকে
català: OK
čeština: OK (souhlas)
dansk: Okay
Deutsch: Okay
Ελληνικά: OK
English: OK
Esperanto: Okej
español: OK
eesti: Okei
euskara: OK
فارسی: اوکی
suomi: Okei
français: OK (expression)
עברית: או. קיי.
हिन्दी: ओके
hrvatski: OK
magyar: O.K.
հայերեն: Օքեյ
interlingua: Okay
Bahasa Indonesia: Oke
italiano: Okay
日本語: OK (表現)
한국어: Okay
lietuvių: O.K.
latviešu: OK
Nederlands: Oké
norsk: Ok (ord)
ਪੰਜਾਬੀ: ਓਕੇ
Papiamentu: Ok
polski: OK
português: OK
română: Okay
русский: Okay
sicilianu: OK
Simple English: OK
српски / srpski: Okej
svenska: Okej
తెలుగు: ఓకే
ไทย: OK
українська: ОК
oʻzbekcha/ўзбекча: Okey
Tiếng Việt: OK
中文: OK