Museum Regina Sophia

Museum Regina Sophia
Museo Nacional Centro de Arte Reina Sofía

Frons principalis Musei, ubi unum elevatorum ex crystallo apparet
Constitutum 10 Septembris 1992
Locus Vexillum Matriti Matritum, Vexillulm Hispaniae Hispania
Genus Ars contemporanea
Magnitudo congeriei circa 16.200 opera
Numerus salutatorum 2.313.532 (2010)[1]
Director Emmanuel Borja-Villel (ab Ianuario 2008)
Transportatio publica? Atocha Ferrivia 1
Argentaria Hispaniae Ferrivia2
Situs interretialis museoreinasofia.es

Museum Regina Sophia (Hispanice plene Museo Nacional Centro de Arte Reina Sofía, breviter MNCARS) pinacotheca ubi opera pictorica saeculo vicensimo facta sunt. Hoc museum, cuius sedes Matriti (Hispania) est, inter praeclarissimas pinacothecas artis contemporaneae orbis terrarum enumerata est. Museum ceterum prope Museum Prado et Museum Thyssen-Bornemisza est, Triangulum Artis Matriti constituens.

Perpetua musei collectione sunt opera magnorum pictorum hispanicorum saeculi vicensimi, praesertim Pauli Picasso, Salvatoris Dalí et Ioannis Miró. Celeberrimae etiam collectiones picturarum superrealistarum Francisci Picabia, Renati Magritte, Ivonis Tanguy et Ioannis Arp; picturarum cubistarum Ioannis Gris, Georgii Braque, Roberti et Soniae Delaunay, et Ferdinandi Léger; et picturarum expressionistarum Francisci Bacon et Antonii Saura sunt. Insuper his, ibi etiam opera Lucii Fontana, Ivonis Klein, Didaci Rivera, Alexandri Calder, Roberti Matta, Marci Rothko, Antonii López García, Antonii Tàpies, Michaelis Barceló et Samuelis Francis sunt.

Museum die 10 Septembris 1992 conditum et, in praesenti, ab Ianuario 2008, Emmanuel Borja-Villel director huius institutionis est. Ex Sophia, Regina Coniuge Hispanorum appellatur.

Other Languages
Simple English: Museo Reina Sofía
Tiếng Việt: Bảo tàng Reina Sofía