Motus ad rubrum

Lineae spectrales in spectro visuali supercumuli galaxiarum remotorum (ad dexteram), cum lineis absorptionis in specrtro visuali Solis (ad sinistram). Sagittae motum ad rubrum, vel incrementum undae longitudinis, indicant.

Motus ad rubrum in physica est incrementum longitudinis undae, vel motus ad rubram spectri extremitatem, lucis vel alius radiationis electromagneticae. "Rubrior" significat auctam undae longitudinem, utrum radiatio intra spectrum visuale iacet an non. Secundum theorias lucis radiatio rubrior etiam habet minorem frequentiam et energiam photonum.

Aliqui motus ad rubrum sunt exempla effectûs Doppler, notiore in mutatione altitudinis vel frequentiae soni traminibus, arceris, aliisque vehiculis celeribus emissi. Motus ad rubrum fit quandocumque lumen ab observatore abit. Exemplum huius est motus ad rubrum cosmologicus, quae ex expansione universi evenit. Lumina satis distantia (plus quam milliones annos luce mensos) motum ad rubrum monstrant, qui modo incrementi distantiae a Tellure respondet. Motus ad rubrum gravitationalis est effectus relativisticus qui in radiatione electromagnetica ex campis gravitationlibus movente observatur. Contra motum ad rubrum, decrementi longitudinis undae efficitur cum lumen ad observatorem aut radiatio electromagnetica in campum gravitationalem movet. Hoc motus ad caeruleum vel motus ad rubrum negativum appellatur.

Scientia horum motuum adhibita est ad plures artes terrestres elaborandos, ut radar Dopplerianum et pistollia radaris a vigile usitata.[1] Motus ad rubrum etiam in observationibus rerum astronomicarum apparuit.[2] Valor eius litterâ z notatur.

Other Languages
Afrikaans: Rooiverskuiwing
العربية: انزياح أحمر
беларуская: Чырвонае зрушэнне
বাংলা: লোহিত সরণ
bosanski: Crveni pomak
čeština: Rudý posuv
Cymraeg: Rhuddiad
English: Redshift
Esperanto: Ruĝenŝoviĝo
eesti: Punanihe
Gaeilge: Deargaistriú
hrvatski: Crveni pomak
Bahasa Indonesia: Pergeseran merah
Ido: Redesko
íslenska: Rauðvik
日本語: 赤方偏移
ქართული: წითელი ძვრა
한국어: 적색편이
къарачай-малкъар: Къызыл тебиуню ёлчеми
Lëtzebuergesch: Routverrécklung
latviešu: Sarkanā nobīde
Bahasa Melayu: Anjakan merah
မြန်မာဘာသာ: အနီရောင်အရွေ့
नेपाली: रेडसिफ्ट
Nederlands: Roodverschuiving
norsk nynorsk: Raudforskuving
Novial: Redesko
Scots: Reidshift
srpskohrvatski / српскохрватски: Crveni pomak
Simple English: Red shift
slovenčina: Červený posun
slovenščina: Rdeči premik
shqip: Redshift
српски / srpski: Црвени помак
татарча/tatarça: Qızıl taypılma
українська: Червоний зсув
Tiếng Việt: Dịch chuyển đỏ
中文: 紅移
粵語: 紅移