Ministerium Interioris Civitatum Foederatarum

Sigillum Ministerii Interioris.
Vexillum Ministerii Interioris.
Praecipuum Ministerii Interioris aedificium.

Ministerium Interioris Civitatum Foederatarum [1] ( Anglice United States Department of the Interior) est pars foederalis gubernationis Civitatum Foederatarum quae procurat administrationem et conservationem plurimarum terrarum foederalium et opium naturalium, curamque rationum quae ad Americanos Nativos, Alascanos Nativos, Havaianos Nativos, res territoriales, et regiones insulares Civitatum Foederatarum pertinent. Circa 75 centesimae foederalium terrarum publicarum a Ministerio Interioris administrantur, plurimo reliquiorum ab Administratione Silvarum Ministerii Agriculturae curato. [2]

Ministerium Interioris, propter eius curas latissimas, ministerium Omnium Aliorum per ludibrium saepe appellatur. [3]

Other Languages
한국어: 미국 내무부
Tiếng Việt: Bộ Nội vụ Hoa Kỳ