Magnum Londinii Incendium

Londinium magno incendio uritur.

Magnum Londinii incendium fuit maior conflagratio, quae medium Londinium urbem Anglicam a die Solis 2 Septembris ad diem Mercurii 5 Septembris anno 1666 pervastavit.[1] Ignis mediaevalem urbem Londinium intra antiquum Romanum murum urbanum ussit. Minatus est, sed non attigit, Westmonasterium districtum aristocraticum, Palatium Aulae Albae Caroli II, et plures hominum egentium vicos suburbanos.[2] Circa 13 200 domuum, 87 templa paroechialia, veterem cathedralem Sancti Pauli, et plurima urbis aedificia consumavit. Aestimantur flammae domus 70 000 ex 80 000 habitantium urbanorum destruxisse.[3] Numerus mortuorum ignoratur, sed usitate parvus putatur, quia solum sex obitus in tabulis publicis relati sunt.

Other Languages
беларуская (тарашкевіца)‎: Пажар у Лёндане 1666 году
Bahasa Indonesia: Kebakaran Besar London
한국어: 런던 대화재
Bahasa Melayu: Kebakaran Besar London
srpskohrvatski / српскохрватски: Veliki požar u Londonu
Simple English: Great Fire of London
中文: 倫敦大火
粵語: 倫敦大火