Ludoviciana (Nova Francia)

Nova Francia ante Pacem Traiecti ad Rhenum
Pelvis exsiccatoria Fluminis Mississipiensis et eius tributariorum
A new map of the north parts of America claimed by France under ye names of Louisiana. Tabula a Hermanno Moll facta (Londinii, 1720)
Ludoviciana Inferior ante 1736
Vexillum regale Ludovici XIV et Novae Franciae usque ad 1760
Cathedralis Sanci Ludovici Novae Aureliae

Ludoviciana (Francice La Louisiane), vel plenius Ludoviciana Francica,[1] fuit districtus administrativus Novae Franciae. Omnis districtus, in dicione Francica ab anno 1682 ad 1762, et iterum ab 1802 (rite) ad 1803 rectus, ex Ludovico XIV rege Franciae a Renato Roberto Cavelier, Domino de la Salle, exploratore Francico, appellatus est. Amplissimam primum amplectebatur Americae Septentrionalis regionem, quae plurimum pelvis exsiccationis Fluminis Mississippiensis comprehendebat, a Magnis Lacubus ad Sinum Mexici, atque a Montibus Appalachianis ad Montes Saxosos extendens.

Ludoviciana divisa est in duas regiones, quae erant Terra Illinoesiana (Francice la Haute-Louisiane 'Ludoviciana Superior'), quae ex septentrionibus Fluminis Arcansiani oritur, et Ludoviciana Inferior (Francice la Basse-Louisiane). Ludoviciana, una ex hodiernis Civitatum Foederatarum civitatibus, ex regione historica appellatur, quamquam solum parvam terrarum vastarum a Francicis vindicatarum partem occupat.[1]

Franci regione explorare coeperunt Ludovico XIV regnante, sed Ludoviciana Francica non bene utebantur. Francia, Bello Septem Annorum victa, orientalem regionis partem Britanniarum Regno, partemque occidentalem Hispaniae pro Florida Hispanica anno 1763 cessit.

Other Languages