Linguistica

Loci articulationis.

Linguistica, sive plenius linguistica generalis, etiam glottologia, est scientia quae quaslibet linguas naturales pertractat, quali vocum sive gestuum, verborum, sententiarum, significationumque structura constitutae sint. Lingua naturalis est terminus, qui ad linguas humanas refertur. "Naturalem" dicimus, quia velut natura, id est: sponte sua, ex hominum inter se loquentium actuum multitudine creverunt continuoque crescunt, nec mathematicorum artificiis constructae sunt. Itaque linguae formales, quippe quae nihil ad mundum socialem referantur, ad linguisticam non pertinent (quamquam linguistae quoque interdum methodis formalibus utuntur). "Humanam" dicimus, quia talibus de signis agitur, quae ex forma et significatione constant.

Linguistica est pars semioticae, quae omnium generum signa et signalia communicativa, sive vocibus emissa sive gestibus expressa sive picturis effecta, pertractat.

Studia linguistica ex maxima parte ad singulas linguas describendas pertinent. Quibus in studiis philologia et linguistica corporum magnas partes agunt. Constat quamque linguam systema esse ex subsystematibus constans. Descriptionem structurae linguae perficit grammatica scientifica, quae multiplicem imaginem diagrammaticam subsystematum describendorum praebet.

De divisionibus linguisticae

In linguistica, quamquam per singularum linguarum exemple proficitur, tamen quaestiones generales ad naturam ac pertractationem linguae naturalis pertinentes proponuntur:

  1. Quomodo a ceteris nuntiorum communicandorum modis differt lingua naturalis? Quae sunt eius virtutes et propietates?
  2. Quem ad finem linguam humanam informavit natura hominis, quem ad finem mores et consuetudines sociales linguam figurant? Quomodo pro portione sua mores et actus hominum lingua naturali informantur? Quomodo denique lingua naturalis apud hominem valet?
  3. Quae sunt partes stracturales et propietates generales linguae humanae? Universalia linguistica -- suntne, et si sunt, qualia sunt et quomodo investigantur?
  4. Singulae linguae, siquidem ex eodem ingenio humano natae sunt, nihilo minus multum inter se differunt. Suntne huic differentiae certi fines? Linguae mundi quatenus in classes typologicas dividi possunt?
  5. Lingua(e usus) quomodo ad alias actiones cognitivas refertur? Systema linguae quomodo ad usum linguae refertur?
  6. Cur et quomodo mutantur structurae linguarum? Linguistica diachrona et linguistica historica quomodo inter se differunt?
  7. Quae sunt input sive indita descriptionis grammaticae?

Linguistica generalis proprio et stricto sensu e nucleo quodam descriptivo constat, in quo elementa cuiusque subsystematis eorumque relationes syntagmaticae et paradigmticae enumerantur. Quem nucleum etiam linguisticam autonomam appellari decet. Nam autonoma est, quod in ea definitur, quae elementa quaeque inter elementa rationes in lingua describenda sint. Antequam enim usum aut mutationem elementorum pertractare potuerimus, cognoscere primum debebimus, elementa illa quae sint. [1] Quod scimus, Panines, grammaticus Indicus, primam explicationem autonomam, mere descriptivam, linguae Sanscritae octo capitulis (Sanscritice Aṣṭādhyāyī, अष्टाध्यायी) circa annum 500 a.C.n. confecit.

In studiis linguisticis—cogitatione quidem, non re—omnes linguae aequum locum obtinent, quamquam nemo negare potest linguam Anglicam, nec non linguas Europaeas, in his studiis maximas partes agere. Sed non nisi initium factum est. Forsitan addito tempore haec iniquitas corrigatur. In studiis linguisticis lingua, sive de lingua in genere sive de singulis linguis agitur, ut systema tractatur ex subsystematibus constans. Qui intellectus linguae a Ferdinando de Saussure duci solet, qui dum vivit id agebat, ut linguisticae suam cuius studium habeat rem instituat, suamque inter studia scientifica viam propriam munitaret: linguisticam scientiam autonomam esse de solis structuris agentem, quae suam habeat rationem propriam, nec solum in phoneticam aut psychologiam reduci possit. [2]

Other Languages
Afrikaans: Taalwetenskappe
Alemannisch: Linguistik
aragonés: Lingüistica
Ænglisc: Sprǣccræft
العربية: لغويات
asturianu: Llingüística
azərbaycanca: Dilçilik
تۆرکجه: دیلچیلیک
башҡортса: Тел белеме
žemaitėška: Kalbuotīra
беларуская: Мовазнаўства
беларуская (тарашкевіца)‎: Мовазнаўства
български: Езикознание
भोजपुरी: भाषा बिज्ञान
bamanankan: Kankalan
brezhoneg: Yezhoniezh
bosanski: Lingvistika
català: Lingüística
нохчийн: Лингвистика
Cebuano: Linggwistika
کوردی: زمانەوانی
čeština: Lingvistika
kaszëbsczi: Lingwistika
словѣньскъ / ⰔⰎⰑⰂⰡⰐⰠⰔⰍⰟ: Ѩꙁꙑкоꙁнаниѥ
Чӑвашла: Лингвистика
Cymraeg: Ieithyddiaeth
Thuɔŋjäŋ: Piööcëthook
dolnoserbski: Rěcywěda
ދިވެހިބަސް: ބަހަވިއްޔާތު
Ελληνικά: Γλωσσολογία
English: Linguistics
Esperanto: Lingvistiko
español: Lingüística
suomi: Kielitiede
føroyskt: Málfrøði
français: Linguistique
furlan: Lenghistiche
Frysk: Taalkunde
Gàidhlig: Cànanachas
עברית: בלשנות
Fiji Hindi: Linguistics
hrvatski: Jezikoslovlje
hornjoserbsce: Rěčespyt
Kreyòl ayisyen: Lengwistik
magyar: Nyelvészet
interlingua: Linguistica
Bahasa Indonesia: Linguistik
Interlingue: Linguistica
Ilokano: Lingguistika
íslenska: Málvísindi
italiano: Linguistica
ᐃᓄᒃᑎᑐᑦ/inuktitut: ᐅᖄᓯᓕᕆᓂᖅ
日本語: 言語学
la .lojban.: bauske
Basa Jawa: Linguistik
Taqbaylit: Tasnilest
қазақша: Лингвистика
ភាសាខ្មែរ: ភាសាសាស្ត្រ
한국어: 언어학
къарачай-малкъар: Лингвистика
Kurdî: Zimannasî
kernowek: Sciens yeth
Кыргызча: Тил илими
Ladino: Linguistika
Lëtzebuergesch: Sproochwëssenschaft
Limburgs: Taalweitesjap
lumbaart: Lenguistega
lietuvių: Kalbotyra
latgaļu: Volūdzineiba
latviešu: Valodniecība
олык марий: Йылмышанче
Baso Minangkabau: Linguistik
македонски: Лингвистика
Bahasa Melayu: Linguistik
မြန်မာဘာသာ: ဘာသာဗေဒ
Plattdüütsch: Spraakwetenschop
Nedersaksies: Sproaklear
Nederlands: Taalkunde
norsk nynorsk: Lingvistikk
Novial: Linguistike
Nouormand: Lîndgistique
occitan: Lingüistica
Norfuk / Pitkern: Linguistics
Piemontèis: Lenghìstica
پنجابی: لنگویسٹکس
Ποντιακά: Γλωσσολογία
پښتو: ژبپوهنه
português: Linguística
Runa Simi: Simi yachay
Romani: Chhibavipen
română: Lingvistică
armãneashti: Lingvisticâ
русский: Лингвистика
русиньскый: Лінґвістіка
संस्कृतम्: भाषाविज्ञानम्
саха тыла: Тыл үөрэҕэ
sicilianu: Linguìstica
سنڌي: لسانيات
srpskohrvatski / српскохрватски: Lingvistika
Simple English: Linguistics
slovenčina: Jazykoveda
slovenščina: Jezikoslovje
shqip: Gjuhësia
српски / srpski: Лингвистика
Seeltersk: Sproakwietenskup
Basa Sunda: Linguistik
Kiswahili: Isimu
Tagalog: Lingguwistika
Türkçe: Dilbilim
татарча/tatarça: Tel beleme
українська: Мовознавство
اردو: لسانیات
oʻzbekcha/ўзбекча: Tilshunoslik
vèneto: Łenguìstega
vepsän kel’: Kelentedo
Tiếng Việt: Ngôn ngữ học
walon: Linwince
Winaray: Lingguwistika
Zeêuws: Taelkunde
中文: 语言学
文言: 語言學
Bân-lâm-gú: Giân-gú-ha̍k
粵語: 語言學