Lingua Neograeca

Unam legis e paginis de
disserentibus

NAMA Tablette 7703.jpg
Proto-Graeca (ca. 2000 a.C.n.)
Mycenaea (1600–1100 a.C.n.)
Graeca antiqua (800–300 a.C.n.)
Koine (300 a.C.n.–600 p.C.n.)
Graeca Media (600–1500)
Neograeca (ab anno 1500)
Demotica, Catharevusa
Dialecti: Graeco-Calabra, Ievanica, Cappadociana, Pontica, Tsaconica, Cypria

Lingua Neograeca,[1] seu lingua Graeca vulgaris,[2] est quaelibet nonnullarum linguarum vel dialectorum Graecorum in usu vernaculo post Constantinopolim a Turcis expugnatam (1453). Lingua Neograeca usque ad annum 1976 per diglossiam in duas varietates divisa erat, quarum una erat lingua Demotica (δημοτική, scilicet γλώσσα, 'communis', 'vulgaris'), sermo quotidianus et quasi innatus, altera lingua Pura (Καθαρεύουσα), plerumque (tantum) scripta, forensis et ecclesiastica.

Ab anno 1976, norma facta est Lingua Neograeca communis (Νεοελληνική κοινή), sermo Demotica (Δημοτική) cum quibusdam proprietatibus e Pura (Καθαρεύουσα) oriundis.

Sunt etiam dialecti neograecae; fere omnes filiae dialecti Atticae sunt. Tantum dialectus Tsaconica est filia dialecti Doricae, quae in paucis vicis Peloponnesiis adhuc in usu est.

  • Pars Attica
    • Lingua Neograeca sive Lingua Graeca hodierna (Νέα Ελληνικά sive Νεοελληνική) cum dialectis septentrionibus et meridionalibus (inter quas dialectos Cypriota, quae ob longam segregationem insulae aliquae proprietates antiquas servat)
      • Dialectus Cappadociana †
      • Dialectus Pontica
      • Dialectus Graeco-Calabra, sive Catoitaliotica (Dialectus Magnae Graeciae)
      • Dialectus Romanograeca (lingua Zingarorum peregrinatorum)
      • Dialectus Ievanica (lingua Graecoiudaeorum) †
  • Pars Dorica
    • Dialectus Tsaconica
Other Languages