Lingua Anglica Americana

Usus linguae Anglicae in Civitatibus Foederatis: caerulei obscuriores altiores conlectiones locutorum Anglicorum vernaculorum in civitatibus congruentibus indicant.
Voces nonrhoticae inter nonnullos Caucasianos in Civitatibus Foederatis in regionibus rubris inveniuntur. Homines qui pronuntiationibus a Lingua Anglica Americana Vernaculari affectis utuntur per civitatem habitant.[1]

Lingua Anglica Americana est copia dialectorum linguae Anglicae plerumque in Civitatibus Foederatis adhibitorum. Circa duas partes hominum totius orbis qui Anglice sicut sermone patrio utuntur in Civitatibus Foederatis habitant.[2]

Anglica est lingua latissime in usu in Civitatibus Foederatis, lingua quoque communis ab administratione foederali adhibita, et ob eius usum latum lingua Civitatum Foederatarum de facto habetur. Anglicae datur status publicus a triginta ex quinquaginta administrationibus civitatum.[3][4] Praeterea, Anglica apud leges foederales est lingua publica iudiciorum Civitatum Foederatarum in Portu Divitis sedentium.[5]

Usus linguae Anglicae in Civitatibus Foederatis est eventus deductionum coloniarum Britannicarum. Primum colonorum Anglicorum flumen saeculo septimo decimo in Americam Septentrionalem advenit, et aliae migrationes saeculis duodevicensimo et undevicensimo secutae sunt. Ex quo tempore, Anglica Americana a linguis Africae Occidentalis, Indorum Americanorum, Germaniae, Hiberniae, Hispaniae, aliisque linguis fluminum continuorum advenarum ad Civitates Foederatas adfecta est.

Other Languages
azərbaycanca: Amerikan ingiliscəsi
brezhoneg: Saozneg SUA
interlingua: Anglese american
Bahasa Indonesia: Bahasa Inggris Amerika
한국어: 미국 영어
Nederlands: Amerikaans-Engels
norsk nynorsk: Angloamerikansk
português: Inglês americano
Simple English: American English
српски / srpski: Američki engleski jezik
Tiếng Việt: Tiếng Anh Mỹ
中文: 美国英语
Bân-lâm-gú: Bí-kok Eng-gí
粵語: 美國英文