Liber II Paralipomenon

Liber II Paralipomenon seu Chronicorum (Hebraice, דִּבְרֵי הַיָּמִים ב, "Divrei Hayamim Bet") est liber Biblicus, cuius argumenta principalia sunt:

Multae res huius operis e libris I et II Regum demptae sunt, quos auctor saepe citat: "Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iudae et Israel;" (II Par. 16.11) "Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae" (II Par. 27.7; cf. 28.26, 32.32, 35.26-27, 36.8). Citat et prophetia Isaiae: "Reliqua autem gestorum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta" (II Par. 26.22); "Reliqua autem gestorum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iudae et Israel" (II Par. 32.32).

Auctor etiam alios fontes nunnullos exstitisse adseverat: an hos textus re vera cognovisset, et quomodo eis usus esset, non satis liquet. Citat enim fontes qui sequuntur:

  • "Reliqua vero operum Salomonis ... scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in prophetia Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis super Ieroboam filium Nabat." (II Par. 9.29)
  • "Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in verbis Semeiae prophetae et Addo videntis, genealogia quoque et bella, quae erant inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus." (II Par. 12.15)
  • "Reliqua autem gestorum Abiae viarumque et sermonum eius scripta sunt in enarratione prophetae Addo." (II Par. 13.22)
  • "Reliqua autem gestorum Iosaphat, priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Iehu filii Hanani, quae digesta sunt in libros regum Israel." (II Par. 20.34)
  • nexus externus

Nexus externus

Other Languages
aragonés: II Cronicas
беларуская (тарашкевіца)‎: Другая кніга летапісаў
Mìng-dĕ̤ng-ngṳ̄: Lăk-dâi-cé-liŏk Hâ
español: II Crónicas
euskara: II Kronikak
Gàidhlig: 2 Eachdraidh
客家語/Hak-kâ-ngî: Li̍t-thoi-chṳ-ha
Bahasa Indonesia: Kitab 2 Tawarikh
Basa Jawa: II Babad
português: II Crônicas
vepsän kel’: 2. Aigkirj
粵語: 歷代志下