Ioannes Sebastianus Bachius

Ioannes Sebastianus Bachius, ab Eliade Gottlob Haussmann anno 1746 pictus.
Subscriptio Ioannis Sebastiani Bachii nominis.

Iohannes Sebastianus Bachius,[1][2] vulgo Johann Sebastian Bach (natus Ysenaci 21 Martii 1685; Lipsiae mortuus die 28 Iulii 1750) fuit compositor, organista, clavicymbalista, violista, violinista Germanicus, cuius diversa opera sacra et saecularia choro, orchestrae, solisque instrumentis composita musicae Barocae traditiones contraxerunt, aevum maturescere adiuvantia.[3] Ipse, quamquam novas non introduxit formas musicas, obtinentem amplificavit modum Germanicum robusta contrapuncti arte technica, eximia temperationis harmonicae motivicaeque potestate, atque accommodatione rhythmorum, formarum, et texturarum ex gentibus externis, praesertim ex Italia et Francia.

Inter opera Bachiana, quae propter altitudinem mentis, facilitatem laboris, et pulchritudine artis coluntur, sunt Concentus Brandenburgenses, Variationes Goldbergenses, Partitae, Claviatura Bene Temperata, Missa sollemnis toni B mollis, Passio secundum Matthaeum, Passio secundum Ioannem, Magnificat, Donum Musicum, Ars Fugae, series Anglicae et Francicae, Sonatae et Partitae pro violina sola, Series pro Violoncello, plus quam ducentae cantatae exstantes, et fere ducenta opera pro organo, insigniter inter quae Toccata et Fuga in D molli, Passacaglia et Fuga in C molli, Magna Duodeviginti Praeludia Choralia, et Missa pro Organo. Collaudantur numerosa eius praeludia ad cantus liturgicos (theodisce Choralvorspiele), quibus sententias textuum subtiliter expressit.

Bachii organistae facultates magni per Europam aestimatae sunt, sed ipse compositor late non agnotus est, donec studium eius musicae dimidio saeculi undevicensimi renatum est eiusque opera aperte audiri coeperunt. Nunc autem latissime habetur unus ex principalibus modi Baroci compositoribus, atque adeo unus ex maximis omnium temporum compositoribus.[4] Traditum est dictum a Beethoven nomini Bach alludente: Eum non Rivum (i. e. theodisce Bach) nominatum esse oportet, verum Mare.

Other Languages
مصرى: باخ
azərbaycanca: İohann Sebastyan Bax
беларуская (тарашкевіца)‎: Ёган Сэбастыян Бах
Chavacano de Zamboanga: Johann Sebastian Bach
Mìng-dĕ̤ng-ngṳ̄: Johann Sebastian Bach
贛語: 巴赫
客家語/Hak-kâ-ngî: Johann Sebastian Bach
Bahasa Indonesia: Johann Sebastian Bach
la .lojban.: io'an.zebastian.bax
Qaraqalpaqsha: Johann Sebastian Bach
Lëtzebuergesch: Johann Sebastian Bach
Lingua Franca Nova: Johann Sebastian Bach
Basa Banyumasan: Johann Sebastian Bach
Baso Minangkabau: Johann Sebastian Bach
Bahasa Melayu: Johann Sebastian Bach
Plattdüütsch: Johann Sebastian Bach
Nedersaksies: Johann Sebastian Bach
norsk nynorsk: Johann Sebastian Bach
Livvinkarjala: Johann Sebastian Bach
armãneashti: Johann Sebastian Bach
srpskohrvatski / српскохрватски: Johann Sebastian Bach
Simple English: Johann Sebastian Bach
slovenščina: Johann Sebastian Bach
oʻzbekcha/ўзбекча: Iogann Sebastyan Bax
vepsän kel’: Bah Iogann Sebast'jan
Tiếng Việt: Johann Sebastian Bach
吴语: 巴赫
文言: 巴赫
Bân-lâm-gú: Johann Sebastian Bach
粵語: 巴哈