Insecta

Insecta
Aetas fossilium: 396–0 Ma
Primum Aevum Devonianum[1](sed vide commentarium) – Recens
Horologice ex summa laeva: Empis livida, Rhinotia hemistictus, Gryllotalpa brachyptera, Vespula germanica, Opodiphthera eucalypti, Harpactorinae
Taxinomia
Regnum:Animalia
Phylum:Arthropoda
Subphylum:Mandibulata
Superclassis:Hexapoda
Classis:Insecta
Linnaeus, 1758
Subclasses
  • Monocondylia (Archaeognatha)
  • Dicondylia
    Apterygota
    Pterygota

Insecta (-orum, n.) (ex insecto, calque ex Graeco ἔντομον 'in partes sectum') sunt classis phyli arthropodum, exosceletis chitinae, corporibus tripertitis (capite, thorace, abdomine), tribus paribus crurum geniculatorum, oculis compositis, et duabus antennis praedita. Insecta sunt unus ex diversissimis animalium gregibus, plus quam 1 000 000 species descriptas comprehendentes, et sunt pro plus quam dimidio omnium orbis terrarum organismorum vivorum.[2][3] Numerus specierum exstantium inter sexies et decies centena milia aestimatur,[2][4][5] et fortasse sunt pro plus quam 90% metazoorum variantium orbis terrarum vitae formarum.[6] Insecta in paene omnibus circumiectis naturalibus inveniuntur, sed solum paucae species sunt in oceanis endemicae, habitatione quam alius arthropodorum grex, crustacea, dominantur.

Circuli vitae insectorum variant, sed plurima ex ovis excluduntur. Auctu ab exosceleti rigore coacto, eorum progressus series commutationum exosceleti exigit. Gradus immaturi structurá, consuetudine, et habitatione ab adultis discrepare possunt. Greges qui metamorphosim absolutam (transformationem) patiuntur gradum passivum appellatum pupam complecti possunt; greges qui metamorphosim imperfectam patiuntur gradu pupae carent, et adulti per series graduum nympharum crescunt.[7] Summae hexapodorum coniunctiones taxinomicas sunt incertae. Fossilizata? magnitudinis ingentis insecta ex Aevo Palaeozoico inventa sunt, quorum immania anisoptera alas 55 ad 70 cm latas habuerunt. Diversissimi insectorum greges cum plantis florentibus coevolvisse videntur.

Insecta ambulatione, volatu, vel aliquando simul submersione et natatione usitate moventur. Ut motum rapidum sed stabilem faciant, multa incessu tripedario utuntur, quo cruribus in triangulis alternantibus solum tangentibus ambulant. Insecta sunt sola invertebrata quae volatum evolverunt. Multa insecta aliquam eorum vitae partem in aqua degunt, cum adaptationibus larvalibus quae branchias comprehendunt; nonnulla adulta sunt aquatica, adaptationibus natationis praedita. Aliquae genera, sicut Gerridae, in superficie aquae ambulare possunt.

Insecta plerumque sunt solitaria, sed nonnulla, sicut certa anthophila, formicidae, et isoptera, sunt sociales et in magnis coloniis bene ordinatis vivunt. Nonnulla insecta, sicut dermaptera, curam maternam monstrant, ova et iuvenes custodientes. Insecta singularia inter se variis modis communicare possunt. Heterocera mares pheromona heterocerorum femineorum trans spatia multorum chiliometrorum sentire possunt. Alia genera sonis communicant: gryllidae stridulant vel alas conterunt ut coniugem attrahant aliosque mares repellant. Lampyridae, ordinis coleopterorum, luce communicant.

Other Languages
Afrikaans: Insek
Alemannisch: Insekten
አማርኛ: ሦስት አጽቄ
aragonés: Insecta
Ænglisc: Ceorfdēor
العربية: حشرة
ܐܪܡܝܐ: ܪܚܫܐ
অসমীয়া: পতংগ
asturianu: Inseutos
Aymar aru: Ch'iwi
azərbaycanca: Həşəratlar
تۆرکجه: حشره‌لر
башҡортса: Бөжәктәр
žemaitėška: Vabzdē
беларуская: Насякомыя
беларуская (тарашкевіца)‎: Вусякі
български: Насекоми
Bislama: Insek
বাংলা: কীট
brezhoneg: Amprevan
bosanski: Insekti
català: Insectes
Mìng-dĕ̤ng-ngṳ̄: Tè̤ng-ngiê
нохчийн: Сагалмат
Cebuano: Insekto
Tsetsêhestâhese: Meškêso
کوردی: مێروو
čeština: Hmyz
Cymraeg: Pryf
dansk: Insekter
Deutsch: Insekten
Ελληνικά: Έντομα
English: Insect
Esperanto: Insektoj
español: Insecta
eesti: Putukad
euskara: Intsektu
estremeñu: Insecta
فارسی: حشره
Võro: Mutuk
føroyskt: Skordýr
français: Insecte
Nordfriisk: Insekten
Frysk: Ynsekten
Gaeilge: Feithid
galego: Insectos
Avañe'ẽ: Tymbachu'i
𐌲𐌿𐍄𐌹𐍃𐌺: 𐌰𐌹𐌽𐍄𐍉𐌼𐍉𐌽
Gaelg: Insecta
客家語/Hak-kâ-ngî: Khûn-chhùng
עברית: חרקים
हिन्दी: कीट
Fiji Hindi: Kirwa
hrvatski: Kukci
Kreyòl ayisyen: Ensèk
magyar: Rovarok
հայերեն: Միջատներ
interlingua: Insecta
Bahasa Indonesia: Serangga
Ilokano: Insekto
Ido: Insekto
íslenska: Skordýr
italiano: Insecta
日本語: 昆虫
Patois: Insek
ქართული: მწერები
Qaraqalpaqsha: Shıbın-shirkeyler
Адыгэбзэ: ХьэпӀацӀэхэр
қазақша: Жәндіктер
ಕನ್ನಡ: ಕೀಟ
한국어: 곤충
कॉशुर / کٲشُر: کیوٚم
kernowek: Hweskeren
Кыргызча: Курт-кумурска
Lëtzebuergesch: Insekten
лакку: Ущущулгъи
лезги: Пепеяр
Lingua Franca Nova: Inseto
Limburgs: Insekte
lumbaart: Inset
lingála: Nyama ekɛ́
lietuvių: Vabzdžiai
latviešu: Kukaiņi
Basa Banyumasan: Srangga
олык марий: Шыҥа-копшаҥге
македонски: Инсекти
മലയാളം: പ്രാണി
монгол: Шавж
मराठी: कीटक
кырык мары: Капшангы
Bahasa Melayu: Serangga
مازِرونی: بئو
Nāhuatl: Yolcatzin
Napulitano: Inzetto
Plattdüütsch: Insekten
Nedersaksies: Insekt
नेपाली: किरा
नेपाल भाषा: की
Nederlands: Insecten
norsk nynorsk: Insekt
norsk: Insekter
occitan: Insecta
ਪੰਜਾਬੀ: ਕੀਟ
Kapampangan: Insectu
Pälzisch: Insekten
polski: Owady
پنجابی: کیڑے
پښتو: خوځندکې
português: Insetos
Runa Simi: Palama
română: Insectă
armãneashti: Insectâ
русский: Насекомые
русиньскый: Хробач
Kinyarwanda: Inigwahabiri
संस्कृतम्: जन्तुः
саха тыла: Үөн-көйүүр
sardu: Babbalottu
sicilianu: Nzettu
Scots: Insect
srpskohrvatski / српскохрватски: Insekt
සිංහල: කෘමියෝ
Simple English: Insect
slovenčina: Hmyz
slovenščina: Žuželke
Soomaaliga: Xasharaad
shqip: Insekti
српски / srpski: Инсекти
Seeltersk: Insekte
Basa Sunda: Gegeremet
svenska: Insekter
Kiswahili: Wadudu
தமிழ்: பூச்சி
తెలుగు: కీటకము
тоҷикӣ: Ҳашарот
ไทย: แมลง
ትግርኛ: ሓሽራ
Tagalog: Kulisap
lea faka-Tonga: ʻinisēkite
Türkçe: Böcek
татарча/tatarça: Бөҗәкләр
українська: Комахи
اردو: حشرات
oʻzbekcha/ўзбекча: Hasharotlar
vèneto: Bai
vepsän kel’: Gavedid
Tiếng Việt: Côn trùng
West-Vlams: Insektn
walon: Inseke
Winaray: Insektó
Wolof: Gunóor
吴语: 昆虫
хальмг: Хорха
მარგალური: ჭანდეფი (Insecta)
ייִדיש: אינסעקט
Yorùbá: Kòkòrò
Vahcuengh: Non
中文: 昆虫
Bân-lâm-gú: Khun-thiông
粵語: 昆蟲