Ingeniaria petrolei

Exemplum tabulae lacuum ab ingeniariis adhibitae ad locos determinandos ubi putei terebrari debent. Haec imago est tabula structuralis a programmatura tabulari lineamentorum generata pro lacu petrolei et gasii 8500 pedes alto in campo Erath paroechiae Vermilion ad Erath Ludovicianae. Hiatus a laeva ad sinistram, prope summam tabula lineamentorum fallam indicat, quae inter lineamenta caerulea et viridia ac purpurea, rubra, et flava iacet. Tenue lineamentum rotundum rubrum in media tabula summum lacum petrolei indicat. Tenue lineamentum rubrum, quia gasium supra petroleum fluitat, zonam contactus notat.

Ingeniaria petrolei [1] est disciplina artis ingeniariae quae agitationes ad hydrocarbonea producta pertinent tractat, quae esse possunt aut petroleum crudum aut gasium naturale. Exploratio et productio intra superiorem industriae petrolii et gasii sectorem esse habentur. Exploratio a physicis telluris et ingeniaria petrolei sunt duae industriae petrolei et gasii disciplinae subsuperficiei praecipuae, quae recuperationem hydrocarboneorum e lacubus sub superficie repertorum ad maximum augere conantur. Geologia petrolei et geophysica staticam lacuum saxosorum hydrocarbonaceorum descriptionem suppeditare conantur, cum ingeniaria petrolei aestimationem voluminis huius subsidii naturae quod recuperari potest per perfectam intellegentiam corporearum petrolei, aquae, gasiique intra saxum foraminosum proprietatum sub pressione altissima tractat.

Inter disciplinas quae ingeniariam petrolei informant sunt geophysica, geologia petrolei, aestimatio formationum, terebratio, oeconomica, simulatio lacuum, ingeniaria lacuum.

Notae

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
Other Languages