Inceptum Manhattense

Experimentum "Trinity", prima bomba nuclearis displosa

Inceptum Manhattense (Anglice Manhattan Project) fuit inceptum investigationis, a Civitatibus Foederatis subsidio Britanniarum Regni et Canadae ductum, quod prima arma nuclearia in secundo bello mundano fabricavit. Ab anno 1942 ad annum 1946, inceptum exercebatur a Leslie Lucos, Maiore Generali corporis ingeniariorum exercitus Civitatum Foederatarum; physicus J. Robertus Oppenheimer laboratorium Los Alamos gubernabat, quod ipsas bombas elaboravit.

Quia pars incepti ab exercitu recta Manhattan District appellabatur, et nomine Manhattan paullatim totum inceptum dictum est, in principio Development of Substitute Materials (Fabricatio materiarum substitutarum) appellatum. Eo tempore hoc inceptum consilium Britannicum simile, Tube Alloys, complexum est. Inceptum Manhattense modeste anno 1939 ortum est, sed crescens denique plus quam 130 000 operariorum comrephensit et duobus milibus millionibus dollaribus constitit (fere 26 milibus millionibus dollaribus anni 2016). Plus quam 90 centesimae partes sumptûs destinatae sunt ad officinas construendas et materias fissiles fabricandas, et minus quam 10 centesimae impensae sunt in ispa arma creanda. Investigationes et fabricationes in plus quam triginta locis per CFA, Regnum Britanniarum, ac Canadam factae sunt.

Other Languages
azərbaycanca: Manhetten layihəsi
français: Projet Manhattan
Bahasa Indonesia: Proyek Manhattan
한국어: 맨해튼 계획
македонски: Проект „Менхетн“
Bahasa Melayu: Projek Manhattan
مازِرونی: پروژه منهتن
norsk nynorsk: Manhattanprosjektet
português: Projeto Manhattan
srpskohrvatski / српскохрватски: Projekat Manhattan
Simple English: Manhattan Project
slovenčina: Projekt Manhattan
slovenščina: Projekt Manhattan
српски / srpski: Пројекат Менхетн
татарча/tatarça: Манһэттен проекты
Tiếng Việt: Dự án Manhattan