Homo homini lupus

"Homo homini lupus" est sententiola celebris, quae primum apud Plautum legitur. In Asinaria enim, comoedia saeculo II a.C.n. ineunte scripta, mercator Leonidam servum adloquens ita dicit (495):

"Lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit."

Qui ordo verborum ab Erasmo in Adagiis mutatus est, ut homo homini lupus cum hac sententia, Caecilio adtributa, "Homo homini deus est, sí suum officiúm sciat", [1] congruat.

Deinde posteri hanc sententiolam saepissime repetierunt, sicut Franciscus Rabelaesus in Le tiers livre, Franciscus Baco in De dignitate et Novo organo, Michael Montanus Essai, [2] Thomas Hobbes in De cive, Arthurus Schopenhauer in Le monde comme volonté et comme représentation, Sigmundus Freud in Das Unbehagen in der Kultur.

Cui sententiolae adludens Sergius Bouchard misanthropice: "L'homme est un loup pour l'homme, ce qui, vous en conviendrez, n'est pas très gentil pour le loup" [3] ('homo homini lupus est, quod, consentientibus vobis, parum come est lupo').

Notae

  1. In Palliatis 264.
  2. Liber III, Caput 5
  3. Serge Bouchard, Quinze lieux communs (Les armes, éd. Boréal, p. 177)
Other Languages
български: Homo homini lupus est
Bahasa Indonesia: Homo Homini Lupus
Nederlands: Homo homini lupus
português: Homo homini lupus
slovenčina: Homo homini lupus
српски / srpski: Homo homini lupus
українська: Homo homini lupus est