Hesiodus
English: Hesiod

Hesiodi Ascraei quaecumque exstant, 1701

Hesiodus (floruit saeculo 8 vel 7 a.C.n.) fuit poeta epicus Graecus qui carmina didactica composuit.

Vita

Cymae natus est, sed pater eius in Ascram Boeotiae, sub Helicone sitam, migravit. Agricola ibi fuit, itidem et Hesiodus ipse, ut in Operibus (633—640) ait. Persae fratri in eadem carmine praecepta dat. In Helicone Hesiodi puero pastori Musae apparuerunt et canere docuerunt, ut ait in Theogonia (22—34). Chalcidem, ut dicit in Operibus (654—655) in certamen poeticam venit et vicit. Adversarius eius Homerus ipse fuit, ut fabula de hoc certamine tempore seriore composita narrat.

De morte et sepulchro

Mortuus est Ascrae, vel in Naupacto. Ascra a Thespiensibus deleta incolae Orchomenum abierunt et ossa Hesiodi ibi auferunt, ut Aristoteles in tractatu de civitate Orchomenia aiebat. Pausanias sepulchrum illius cum inscriptione Orchomeni vidit[1] Orchomenii se ossa Hesiodi secundum oraculum in terra Naupactia inventa unde transtulisse affirmabant. Plutarchus[2] autem et Tzetzes[3] fabulam narrant de Hesiodo in Locride Ozolia occiso et in Naupacto sepulto. Locum Naupactios non aperire, ne Orchomenii ossa raperent, Tzetzes narrat.

Opera

Boeoti autem sub Helicone terram colentes Hesiodum nihil nisi Opera scripsisse nec in initio Operum de Camenis decem versus Hesiodeos esse affirmabant et tabulam aeneam cum textu Operum monstrabant, ut Pausanias dicit[4].

Notae

  1. Descriptio Graeciae, IX 38, 3—4.
  2. Moralia, 162b.
  3. In Vita Hesiodi commentariis in Opera et dies anteposita.
  4. Descriptio Graeciae, IX 31, 3—6.

Bibliographia

Editiones operum
  • 1564 : Hesiodi Ascraei opera, quae quidem extant, omnia Graece, cum interpretatione Latina e regione, ut conferri a Graecae linguae studiosis citra negocium possint, adiectis iisdem Latino carmine elegantiss. versis, & genealogiae deorum a Pylade Brixiano descriptae, libris V: accessit nunc demum Herculis Scutum doctiss. carmine a Ioanne Ramo conversum. Basileae (Graece, textus apud e-Rara)
  • 1840 : F. S. Lehrs, Fridericus Dübner, edd., Hesiodi Carmina; Apollonii Argonautica; Musaei Carmen de Herone et Leandro; Coluthi Raptus Helenae; Quinti Posthomerica; Triphiodori Excidium Ilii; Tzetzae Antehomerica, etc. Lutetiae: Didot (Graece, textus apud archive.org)

Nexus externi

Commons-logo.svgVicimedia Communia plura habent quae ad Hesiodum spectant (Hesiodus, Hesiod).
Wikidata-logo.svgLexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Other Languages
Afrikaans: Hesiodos
Alemannisch: Hesiod
aragonés: Hesíodo
العربية: هسيودوس
asturianu: Hesíodo
azərbaycanca: Hesiod
Boarisch: Hesiod
беларуская: Гесіёд
български: Хезиод
brezhoneg: Hesiodos
català: Hesíode
corsu: Esiodu
čeština: Hésiodos
dansk: Hesiod
Deutsch: Hesiod
Ελληνικά: Ησίοδος
English: Hesiod
Esperanto: Heziodo
español: Hesíodo
eesti: Hesiodos
euskara: Hesiodo
estremeñu: Esiodu
فارسی: هزیود
suomi: Hesiodos
français: Hésiode
Frysk: Hesiodos
galego: Hesíodo
Hawaiʻi: Hesioda
עברית: הסיודוס
हिन्दी: हेसिओद
hrvatski: Heziod
magyar: Hésziodosz
հայերեն: Հեսիոդոս
interlingua: Hesiodo
Bahasa Indonesia: Hesiodos
íslenska: Hesíódos
italiano: Esiodo
ქართული: ჰესიოდე
қазақша: Гесиод
한국어: 헤시오도스
Lëtzebuergesch: Hesiod
lietuvių: Hesiodas
latviešu: Hēsiods
македонски: Хесиод
Bahasa Melayu: Hesiodos
Plattdüütsch: Hesiod
Nederlands: Hesiodos
norsk nynorsk: Hesiod
norsk: Hesiod
occitan: Esiòde
polski: Hezjod
português: Hesíodo
română: Hesiod
русский: Гесиод
sicilianu: Esìudu
Scots: Hesiod
srpskohrvatski / српскохрватски: Hesiod
Simple English: Hesiod
slovenčina: Hésiodos
slovenščina: Heziod
shqip: Hesiodi
српски / srpski: Хесиод
svenska: Hesiodos
Kiswahili: Hesiodo
தமிழ்: எசியோடு
Türkçe: Hesiodos
українська: Гесіод
Tiếng Việt: Hēsíodos
Winaray: Hesiodos
吴语: 赫西俄德
中文: 赫西俄德
粵語: 赫西俄德