Henricus de Kleist

Henricus de Kleist

Henricus de Kleist (natus die 18 Octobris 1777; mortuus die 21 Novembris 1811) fuit scriptor praecipue fabularum scaenicarum ac poeta Germanicus motus romantici Francoforti ad Oderam. Cum sua amica, sibi mortem conscivit armis igniferis.

Vita

Stipendiis breve tempus factis iuribus studebat Francofurti. Berolinensi in ministerio quodam occupatus est. Tamen mox itinera studiosa voluptariaque fecit in Franciam et in Helvetiam. Berolinum anno 1806 reversus in ministeriis de rebus pecuniariis operam dabat. Post cladem Ienensem Regiomontium fugit. Tristis de victoria a Francis parta militaria liquit.

Postea fuit Dresdae ubi una cum Adam Müller periodicum »Phöbus« edendum curavit. Cum anno 1809 Imperium Austriacum contra Franciam bellum paravit, adeo ei cordi erat militem denuo fieri, ut Vindobonam festinarit inscriptionis militaris contrahendae causa. Pace interim nuntiata, Berolinum rediit. Ibi magis magisque melancholia laboravit, dum et de patria perdita et de vita corrupta adsidue secum cogitat. Anno 1811 mortem sibi conscivit Potestampii.

Gloria eius augebatur poematibus dramatibusque. Ibi exprimebat profundos sensus et observationes exactissimas necnon mundi visionem negativam. Opusculum praetitulatum »Käthchen von Heilbronn« etiam nostris diebus iterum atque iterum in scaenis datur.

Other Languages
azərbaycanca: Heynrix von Kleist
беларуская: Генрых фон Клейст
беларуская (тарашкевіца)‎: Гайнрых фон Кляйст
interlingua: Heinrich von Kleist
Bahasa Indonesia: Heinrich von Kleist
Lëtzebuergesch: Heinrich von Kleist
Simple English: Heinrich von Kleist
slovenčina: Heinrich von Kleist
slovenščina: Heinrich von Kleist
српски / srpski: Хајнрих фон Клајст
українська: Генріх фон Клейст
Tiếng Việt: Heinrich von Kleist