Gulielmus James

Wikidata-logo.svg Gulielmus James
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus James: imago
Nativitas: 11 Ianuarii 1842; Novum Eboracum
Obitus: 26 Augusti 1910; Tamworth
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: philosophus, psychologist, professor
Patronus: Universitas Harvardiana

Consociatio

Religio: Lutheranismus

Familia

Genitores: Henry James, Sr.;
Imago Gulielmi James a Ioanne La Farge facta, circa 1859.
Gulielmus James in Brasilia, 1865.

Gulielmus James (11 Ianuarii 184226 Augusti 1910) fuit philosophus et psychologus Americanus, medicina assuetus. Qui, primus educator qui academicum psychologiae cursum in Civitatibus Foederatis obtulit,[1] fuit unus ex principalibus philosophorum saeculi undevicensimi exeuntis, a multis unus ex potentissimis philosophis Civitatum Foederatarum habitus, quam ob rem nonnulli eum pater psychologiae Americanae appellaverunt.[2][3][4] Cum Carolo Sanders Peirce et Ioanne Dewey, James aestimatur unus ex maximis personis cum pragmatismo schola philosophica conconsociatis, unusque ex conditoribus psychologiae functionalis agnoscitur. Conspectum philosophicum empirismum radicalem appellatum excoluit. In psychologiam notionem fluminis conscientiae introduxit. Eius opera intellegentes moverunt sicut Henricus Bergson, Aemilius Durkheim, Gulielmus Eduardus Burghardt Du Bois, Edmundus Husserl, Bertrandus Russell, Ludovicus Wittgenstein, Hilarius Putnam, Ricardus Rorty.[5] Inter eius auditores fuit Geretrudis Stein, quam James eius "luculentissimam scholasticam muliebrem" appellavit.[6]

James, ex familia divite ortus, fuit filius Henrici James, theologi Swedenborgiani, fraterque Henrici James, scriptoris prominentis, et Aliciae James, diaristae. De multis rebus scripsit, inter quas epistemologia, educatio, metaphysica, psychologia, religio, et mysticismus. Inter eius libros maximi momenti sunt Principles of Psychology ('Principia psychologiae'), liber qui fundamenta psychologiae hodiernae iecit, Essays in Radical Empiricism ('Commentarii de empirismo radicali'), liber magni momenti in philosophia, et The Varieties of Religious Experience ('Varietates experientiae religiosae'), qui varia experientiae religiosae genera investigavit.

Other Languages
العربية: ويليام جيمس
asturianu: William James
беларуская: Уільям Джэймс
беларуская (тарашкевіца)‎: Ўільям Джэймз
български: Уилям Джеймс
català: William James
čeština: William James
Deutsch: William James
English: William James
Esperanto: William James
español: William James
euskara: William James
français: William James
Gaeilge: William James
hrvatski: William James
հայերեն: Վիլյամ Ջեյմս
Bahasa Indonesia: William James
íslenska: William James
italiano: William James
ភាសាខ្មែរ: វីលៀម ជែម
Кыргызча: Жемс, Уильям
lietuvių: William James
latviešu: Viljams Džeimss
Malagasy: William James
македонски: Вилијам Џејмс
Napulitano: William James
Nederlands: William James
Piemontèis: William James
پنجابی: ولیم جیمز
português: William James
română: William James
sicilianu: William James
srpskohrvatski / српскохрватски: William James
Simple English: William James
slovenčina: William James
slovenščina: William James
српски / srpski: Вилијам Џејмс
svenska: William James
Türkçe: William James
українська: Вільям Джеймс
oʻzbekcha/ўзбекча: William James
Tiếng Việt: William James
Winaray: William James
Bân-lâm-gú: William James
粵語: 威廉占士