Guadalaxara (Mexicum)

Wikidata-logo.svg Guadalaxara (Mexicum)
Res apud Vicidata repertae:
Guadalaxara (Mexicum): insigne
Civitas: Situs interretialis

Geographia

Superficies: 151.4 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Hispalis, Valdoletum, Guadalajara Province, Downey, Laredum, Lansing, Cigales, Milán, Albuquerque, Tucson, Portlandia, Sanctus Antonius, Mediolanum, Eblana, Onnate, Mexicopolis, Culiacana, Culiacán Municipality, Kyotum

Tabula aut despectus

Guadalaxara (Mexicum): situs
Vide etiam paginam fere homonymam: Guadalaxara (Hispania)

Guadalaxara,[1][2][3] Hispanice Guadalajara, anno 1550 condita, est urbs Mexici et caput civitatis Xalisci. Hic 1 495 189 incolarum anno 2010 habitant. Guadalaxara enim est tertia Mexici urbs quo ad numerum incolarum pertinet, prima Mexicopoli, secunda Monterrey.

Nomen ab urbe Hispaniae homonymam deducitur. Ibi enim natus erat Nunnius Bertrandus de Guzmán, qui gubernator regni seu provinciae Novae Galiciae merens exstructionem arcis imperavit ad terras circumiacentes subiugendas. Castellum igitur nomine "villa de Guadalaxara" anno 1532 ad locum Nochistlán a Christophoro de Oñate positum est, anno insequenti propter aquae caritatem ad Tonalá motum, anno 1537 iussu Nunnii de Guzmán ad Tlacotán. Ibi anno 1542 titulus urbis a rege Carolo I datus est. Bello autem populorum Americanorum mox saeviente urbicula fere deleta est. Anno 1550 rursus condita est ad locum Atemajac appellatum ubi etiam hodie floret.

Eo praesidium provinciae Novae Hispaniae anno 1559 constitutum est eodemque anno sedes episcopalis positum est. Oppida Mezquitán, Analco, Mexicaltzingo in Guadalaxaram anno 1669 contributa sunt. Ibi anno 1792 Regalis Universitas Guadalaxarensis condita est. Ab anno 1823, libertate Mexici nacta, Guadalaxara caput civitatis Xalisci confirmata est. Proelia hic anno 1811 de libertate, anno 1866 contra oppugnatores Francicos facta sunt.

Guadalaxara media civitate Xalisco iacet in valle Atemajac, ad pedem montium eminentissimorum zonae neovolcanicae quae ab incolis Sierra Nevada appellatur, in illa regione latissima quae "inferior" appellatur sive Hispanice el Bajío. Ad septentrionem partem urbes Zapopan et Ixtlahuacán haud longe distant, sed ad orientem stant urbes Tonalá et Zapotlanejo et ad austrum Tlaquepaque.

Notae

Forma zonae metropolitanae Guadalaxarensis
  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, textus
  2. Vb. adiect. "Guadalaxarensis" (vide pars 1 p. 7 et passim apud Google Books). Vide et titulum operis Acta et decreta Concilii Provincialis Guadalaxarensis primi annis Domini MDCCCXCVI et MDCCCXCVII Guadalaxarae celebrati (Romae, 1905)
  3. Vb. adiect. "Guadalaiarensis": "Archidioecesis Guadalaiarensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
Other Languages
Afrikaans: Guadalajara
العربية: غوادالاخارا
azərbaycanca: Quadalaxara
беларуская: Гвадалахара
беларуская (тарашкевіца)‎: Гвадаляхара
български: Гуадалахара
нохчийн: Гвадалахара
English: Guadalajara
Esperanto: Gvadalaharo
Gaeilge: Guadalajara
Հայերեն: Գվադալախարա
Bahasa Indonesia: Guadalajara, Meksiko
Interlingue: Guadalajara
Ilokano: Guadalajara
ქართული: გვადალახარა
Gĩkũyũ: Guadalajara
қазақша: Гвадалахара
Кыргызча: Гвадалахара
Malagasy: Guadalajara
македонски: Гвадалахара
മലയാളം: ഗ്വാഡലഹാര
Bahasa Melayu: Guadalajara
Nāhuatl: Atemaxac
norsk nynorsk: Guadalajara i Jalisco
polski: Guadalajara
português: Guadalajara
русский: Гвадалахара
srpskohrvatski / српскохрватски: Guadalajara (Jalisco)
Simple English: Guadalajara
Türkçe: Guadalajara
oʻzbekcha/ўзбекча: Gvadalahara
vepsän kel’: Gvadalahar
Tiếng Việt: Guadalajara, Jalisco
Winaray: Guadalajara
მარგალური: გვადალახარა
Bân-lâm-gú: Guadalajara, Jalisco