Ganymedes

Ganymedes Raptus, ab Eustachio Le Sueur circa 1650 pictus.

Ganymedes ( Graece Γανυμήδης), sive Catamitus, [1] in mythologia Graeca est heros divinus cuius patria fuit Troia. Filius est Troi Dardaniensis, ex quo Troia appellari putabatur, et Callirrhoae naiadis. Fratres sunt Ilus et Assaracus. Una fabula dicit eum a Iove forma aquilae abduci ut baiulus poculorum in Olympo Monte mereat. Homerus eum pulchrissimum mortalium describit: "[Ganymedes] erat venustissimus gentis mortalium, et ergo dei sibi arripuerunt, ut Iovi vinum effunderet, suae pulchritudinis causa, ut inter immortales esset." [2]

Ganymedes trochum volvens et gallum tollens, donum amoris [3] ex Iovi, qui insquens in obverso vasis a Pictore Berolinensi pingitur. cratera figurarum rubrarum Attica, 500490 a.C.n.

Mythus fuit exemplar paederastiae, moris socialis Graeci, coniunctione erotica civiliter accepta inter virum et iuvenem, catamitum appellatum.

Ganymedes libationem Iovi libat. Cratera Attica figurarum rubrarum a Pictores Eucharides facta, c. 490480 a.C.n..
Caelatura aetatis Romanae aquilam pingit, Ganymede pileum Phrygium gerente, cum homine tertio, fortasse patre dolente.
Ganymedes. Imago ab Iosephus Álvarez Cubero anno 1804 facts.
"'Modern Version of Ganymede': Introduction of Budweiser to the Gods": praeconium in Theatre Magazine, Februario 1906.

In mytho, raptus est Ganymedes a Iove ex Ida, monte prope Troiam in Phrygia. [4] Ganymedes oves curabant, cum Zeus aquilam aut evocaret aut se faceret ad iuvenem Olympum transportandum.

Una ex antiquissimis Ganymedis imaginibus est cratera figurarum rubrarum a Pictore Berolinensi factus, nunc in Museo Lupariensi conservatus. [5] Zeus Ganymedem uno latere insequitur, cum iuvenis alio latere aufugit, trochum volvens et gallum cucurientem attollens. Pictor vasorum Athenis saeculo quinto fabulam mythicam saepe pingebant, quae ad symposium virorum tam apta erat, ad convivium iustum. Tractabatur mythus Ganymedis modis qui facile agnoscuntur, usitatis rituum procationis homoeroticae moribus depictus, ut in cratera a Pictore Achillei factus, ubi Ganymedes etiam cum gallo effugit. Ganymedes usitate pulcher iuvenis musculosus pingitur.

Other Languages
Alemannisch: Ganymedes
العربية: غانيمادس
башҡортса: Ганимед
Boarisch: Ganymed
беларуская: Ганімед
brezhoneg: Ganymedes
čeština: Ganymédés
eesti: Ganymedes
فارسی: گانومده
français: Ganymède
עברית: גנימדס
Հայերեն: Գանիմեդես
Bahasa Indonesia: Ganimede
la .lojban.: .ganymidis.
한국어: 가니메데스
Lëtzebuergesch: Ganymed (Mythologie)
lietuvių: Ganimedas
мокшень: Ганимед
മലയാളം: ഗാനിമിഡെ
português: Ganímedes
русский: Ганимед
srpskohrvatski / српскохрватски: Ganimed (mitologija)
slovenčina: Ganymédes
slovenščina: Ganimed
svenska: Ganymedes
українська: Ганімед