Ferrum

Configuratio electronica ferri, nucleus et 26 electrones (tabula Anglice signata).

Ferrum[1] est elementum chemicum cuius signum est Fe et numerus atomicus 26. Id est metallum in prima transitionis serie digestum, per massam frequentissimum elementum quod omnem tellurem componit, multum nuclei interioris et exterioris effingens.

Signum Martis post antiquitatem ad repraesentandum ferrum adhibitum est.

Quod attinet ad frequentiam, ferrum est quartum elementum in crusta Telluris inventum. Frequentia quidem ferri in planetis saxosis sicut Tellus est effectus fusionis in stellis massae magnae, ubi generatio niccoli-56 (quod in frequentissimum ferri isotopum tabescit) est ultima reactio fusionis nuclearis exothermica. Hoc efficit ut niccolum radioactivum fiat ultimum elementum generatum antequam conlapsus supernovae generis II ad eventum explosivum quae hunc praecursorem radionucleidum ferri abundanter in spatium spargit.

Sicut alia elementa gregis 8, ferrum variissimos status oxidationis habet, –2 ad +8, quamquam status +2 et +3 sunt frequentissimi. Ferrum elementale fit in meteoroidis et aliis circumiectibus quibus est paulum ocygenii, sed oxygenium et aquam fert. Superficies ferri novi apparent griseoargenteae et inlustreae, sed in aere quotidiano oxidizantes, oxida ferri generant, etiam robigo appellata. Dissimilis multorum metallorum aliorum quae passivantia? oxidi strata pariunt, oxida ferri plus volumen metallo ferreo occupant, et ergo oxida ferri defringuntur et superficies novas pro corrosione exponunt.

Ferrocenum.
Meteorites ferri compositionis nucleorum interioris et exterioris Telluris similes sunt.
Diagramma phasis ferri puri pressurae humilis (tabula Anglice signata).

Metallum ferreum adhibitum est post antiquitatem, quamquam ligationes metallicae, quibus sunt humiliores temperaturae liquefactionis, primum in historia adhibitae sunt. Ferrum purum est mollis (aluminio mollior), sed fundendo non fieri potest. Materies magnopere per impuritates fundendi, sicut carbonium, dura fit et stabilitur. Certa carbonii proportio (inter 0.2% et 2.1%) chalybem efficit, qui ferro puro esse potest usque ad millies durior. Crudum metallum ferreum in fornacibus altis, ubi aes per coke ad ferrum crudum convertitur, cui est multum carbonii. Addita purgatio per oxygenium summam carbonii ad proportionem rectam ad faciendum chalybem deminuit.

Chalybes et ferrum carbonii humilis mixturas cum aliis metallis (chalybibus ligatis) sunt amplissima metalla in usu industriae, ob eorum multas proprietates optabiles et abundantiam ferri.

Chemicis ferri compositis, quae composita ferrea et ferrica comprehendunt, sunt multi usus. Oxidum ferri cum pulvi aluminii mixtum accendi potest ad generandam reactionem thermitis, in conferruminando et aeribus purgandis adhibitam. Binaria parit composita cum halogenis et chalcogenis. Inter eius composita organometallica est ferrocenum, primum "compositum sandwich" inventum.

Ferrum personam magni momenti in biologia agit, multiplexos? cum oxygenio moleculari in haemoglobin et myoglobin generans; haec duo composita sunt frequentia transportationis oxygeni proteina in vertebratis. Etiam adhibetur ferrum in situ activo? multorum enzymorum redox magni momenti quae de respiratione cellulari et oxidatione et reductione in plantis et animalibus tractat.

Verbo ferro sunt multi sensus translati, inter quos:

  • Ferrum est res ferrea, exempli gratia catena.
  • Ferrum est armamentum, exempli gratia gladius vel telum.
  • Ferrum est signum duritiae, et signum absentiae affectu.
Other Languages
Afrikaans: Yster
Alemannisch: Eisen
አማርኛ: ብረት
aragonés: Fierro
Ænglisc: Īsen
العربية: حديد
ܐܪܡܝܐ: ܦܪܙܠܐ
অসমীয়া: লো
asturianu: Fierro
azərbaycanca: Dəmir
تۆرکجه: دمیر
башҡортса: Тимер
žemaitėška: Gelžės
беларуская: Жалеза
беларуская (тарашкевіца)‎: Жалеза
български: Желязо
भोजपुरी: लोहा
Bislama: Aien
Bahasa Banjar: Wasi
বাংলা: লোহা
བོད་ཡིག: ལྕགས།
brezhoneg: Houarn
bosanski: Željezo
буряад: Түмэр
català: Ferro
Mìng-dĕ̤ng-ngṳ̄: Tiék
Cebuano: Yero
ᏣᎳᎩ: ᏔᎷᎩᏍᎩ
کوردی: ئاسن
corsu: Ferru
čeština: Železo
Чӑвашла: Тимĕр
Cymraeg: Haearn
dansk: Jern
Deutsch: Eisen
Zazaki: Asın
ދިވެހިބަސް: ދަގަނޑު
Ελληνικά: Σίδηρος
English: Iron
Esperanto: Fero
español: Hierro
eesti: Raud
euskara: Burdina
estremeñu: Hierru
فارسی: آهن
suomi: Rauta
Võro: Raud
føroyskt: Jarn
français: Fer
Nordfriisk: Stälj
furlan: Fier
Frysk: Izer
Gaeilge: Iarann
贛語:
Gàidhlig: Iarann
galego: Ferro
Avañe'ẽ: Itakandua
गोंयची कोंकणी / Gõychi Konknni: लोखण
Bahasa Hulontalo: Wuwate
ગુજરાતી: લોખંડ
Gaelg: Yiarn
客家語/Hak-kâ-ngî: Thiet
עברית: ברזל
हिन्दी: लोहा
Fiji Hindi: Loha
hrvatski: Željezo
Kreyòl ayisyen: Fè (non)
magyar: Vas
Հայերեն: Երկաթ
interlingua: Ferro
Bahasa Indonesia: Besi
Interlingue: Ferre
Ido: Fero
íslenska: Járn
italiano: Ferro
日本語:
Patois: Ayan
la .lojban.: tirse
Basa Jawa: Wesi
ქართული: რკინა
Qaraqalpaqsha: Temir
Taqbaylit: Uzzal
Kongo: Kibende
Gĩkũyũ: Iron
қазақша: Темір
ಕನ್ನಡ: ಕಬ್ಬಿಣ
한국어:
Перем Коми: Кӧрт
Ripoarisch: Eisen
kurdî: Hesin
коми: Кӧрт
kernowek: Horn
Кыргызча: Темир
Lëtzebuergesch: Eisen
лакку: Мах
лезги: Ракь
Limburgs: Iezer
Ligure: Færo
lumbaart: Fer
lingála: Ebendé
lietuvių: Geležis
latviešu: Dzelzs
मैथिली: लोहा
Malagasy: Vy
Māori: Rino
македонски: Железо
മലയാളം: ഇരുമ്പ്
मराठी: लोखंड
Bahasa Melayu: Besi
Malti: Ħadid
မြန်မာဘာသာ: သံ (သတ္တု)
эрзянь: Кшни
Napulitano: Fierro
Plattdüütsch: Iesen
Nedersaksies: Iezer
नेपाली: फलाम
नेपाल भाषा: नँ
Nederlands: IJzer (element)
norsk nynorsk: Jern
norsk: Jern
Nouormand:
Diné bizaad: Béésh (Fe)
occitan: Fèrre
Livvinkarjala: Raudu
ଓଡ଼ିଆ: ଲୁହା
ਪੰਜਾਬੀ: ਲੋਹਾ
Papiamentu: Heru
Norfuk / Pitkern: Aiyen
polski: Żelazo
Piemontèis: Fer
پنجابی: لوہا
پښتو: وسپنه
português: Ferro
Runa Simi: Khillay
română: Fier
armãneashti: Heru
русский: Железо
русиньскый: Желїзо
संस्कृतम्: अयः
саха тыла: Тимир
sardu: Ferru
sicilianu: Ferru
Scots: Airn
سنڌي: لوھ
srpskohrvatski / српскохрватски: Željezo
සිංහල: යකඩ
Simple English: Iron
slovenčina: Železo
slovenščina: Železo
Soomaaliga: Xadiid
shqip: Hekuri
српски / srpski: Гвожђе
Seeltersk: Iersen
Basa Sunda: Beusi
svenska: Järn
Kiswahili: Chuma
தமிழ்: இரும்பு
తెలుగు: ఇనుము
тоҷикӣ: Оҳан
ไทย: เหล็ก
Tagalog: Bakal
Türkçe: Demir
татарча/tatarça: Тимер
ئۇيغۇرچە / Uyghurche: تۆمۈر
українська: Залізо
اردو: لوہا
oʻzbekcha/ўзбекча: Temir
vèneto: Fero
vepsän kel’: Raud
Tiếng Việt: Sắt
West-Vlams: Yzer (element)
Volapük: Ferin
walon: Fier
Winaray: Puthaw
吴语:
хальмг: Төмр
ייִדיש: אייזן
Yorùbá: Iron
Vahcuengh: Diet
中文:
文言:
Bân-lâm-gú: Thih
粵語: