Expositio mundana

Praeconium Expositionem Internationalem Bruxellis (1897) nuntiat.
Exemplar Gokstad, navis Vicingae, in Expositione Columbiana Mundi Sicagi anno 1893 habita.
Palatium ferriviarum et magnorum nexuum in Exhibitione Internationali Hydropotestatis et Periegesis.
Papilio Sinensis in Expo 2010.
Stultitiae Glaciales in Expositione Saeculi 21 Seattli anno 1962 habita.
Acus Spatii et Monorail in hac nota postalica anni 1962 pictae iam supersunt.

Expositio mundana, etiam expositio orbis terrarum, expositio universalis, et mercatus mundanus appellata, aliquando recentius expo imminuta, est magna exhibitio publica. Hae exhibitiones proprietate variant et in variis orbis terrarum regionibus habentur. Proxima expositio mundana erit Expo 2015 Mediolani Italiae habitura.

Officium Expositionum Internationalium (Francice Bureau International des Expositions) ex anno 1928, cum Conventus ad Exhibitiones Internationales Spectans fieretur, corpus est internationale per quod exhibitiones mundanae sanciuntur. Exhibitiones sic sanctae generum trium sunt: universale, internationale, peculiare. Eae plerumque a tribus spatiis septem dierum ad sex menses durant.

Other Languages
العربية: معرض عالمي
azərbaycanca: Ümumdünya sərgisi
English: World's fair
Bahasa Indonesia: Pameran Dunia
日本語: 国際博覧会
한국어: 세계 박람회
Lëtzebuergesch: Weltausstellung
македонски: Светска изложба
Bahasa Melayu: Pesta Sedunia
مازِرونی: اکسپو
norsk nynorsk: Verdsutstilling
srpskohrvatski / српскохрватски: Svjetska izložba
Simple English: World's Fair
slovenčina: Expo
slovenščina: Svetovna razstava
српски / srpski: Светска изложба
Türkçe: Expo