Elementum constitutivum (syntaxis)

Elementum constitutivum est grex verborum quae in sententia valent et munere unius verbi funguntur. Elementa in arboribus syntacticis sunt sorores, id est inter se unum nodum parentem communicant. Structura elementorum est ergo sicut fractalis. Exempli gratia in arbore ad dexteram habemus 4 elementa constitutiva, omnia etiam minoribus elementis constitutivis: [Iohannes], [illam puellam], [vidit [illam puellam]], et [[Iohannes] [vidit [illam puellam]]].