Ecclesia Orthodoxa Graeciae

Haec pagina de ecclesia orthodoxa Graeciae explicat. Si omnes ecclesias Orthodoxas in Graecia quaeris, vide Ecclesiae Orthodoxae in Graecia.

Ecclesia Orthodoxa Graeciae (nominatim Ecclesia Graeciae) est decima in ordine honoris ecclesiarum orthodoxarum autocephalarum. Episcopatus eius ab initio Patriarchatui Romae subiecti erant. Deinde, ab anno 732, Patriarchatui œcumenico Constantinopolis subiecti erant. Anno 1833 autem Ecclesia orthodoxa Graeciae se autocephalam declaravit, id quod anno 1850 a patriarcha Constantinopolitano agnita est.

Ecclesia octoginta illos episcopatus Graeciae comprehendit, qui iam saeculo undevicesimo ad civitatem Graecam pertinuerunt ( Peloponnesus, Graecia Media, Euboea, mare Ionium et occidentalis Aegaei maris pars). Creta, Dodecanesus, viginti monasteria paeninsulae montis Athonis et Graecia septentrionalis excepta sunt; unicuique harum regionum metropolita praeest, usque ad hunc diem immediate Patriarchae œcumenico Constantinopolis subiectus. Sic dictae "Terrae novae" (Graecia septentrionalis et insulae maris Aegaei orientalis, quae saeculo vicesimo ad Graeciam pervenerunt) in spiritualibus Patriarchae Constantinopolis subiectae sunt (qui in liturgia commemoratur), in vita autem hodierna Ecclesiae Graeciae. Primas Ecclesiae Orthodoxae Graeciae est archiepiscopus Atheniensis ("Archiepiscopus Athenarum et totius Graeciae"). Ecclesiae orthodoxae Graeciae circiter 9 000 0000 fidelium adhaerent. A die 7 Februarii anni 2008, archiepiscopus Atheniensis est Hieronymus II Liapis.

Other Languages
български: Църква на Гърция
Cymraeg: Eglwys Groeg
한국어: 그리스 교회
português: Igreja da Grécia
srpskohrvatski / српскохрватски: Grčka pravoslavna crkva
slovenčina: Cirkev Grécka
中文: 希臘教會