Ecclesia Orthodoxa

Ecclesia orthodoxa Sanctae Trinitatis Constantinopoli sita

Ecclesia Orthodoxa (Graece: ορθός 'rectus' + δόξα 'veneratio sive fides') est secunda a maxima ecclesia Christiana, cuius 225–300 milliones assectatorum plerumque Europam orientalem, Asiam occidentalem, omnesque Russiae partes habitant, et quae sese continuationem hodiernam ecclesiae a Iesu Christo apostolisque eius conditae habet. Quae ecclesia sese "unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam" esse docet. Quamquam multae ecclesiae historicae sedr et catholicas et orthodoxas ducunt, in usu cottidiano ecclesia occidentalis catholica, ecclesia orientalis orthodoxa appellatur. Etiam ecclesias orthodoxas orientales quae post Concilium Chalcedonense (anno 451) ab ecclesia Imperii Romani et occidentalis separatae sunt, distinguere oportet.

Ecclesia Orthodoxa ritum Byzantinum sequitur. Fidem profitetur Christianam sicut a primis septem Conciliis Oecumenicis praesentatur. Omnis Ecclesia Orthodoxa caput habet in patriarcha qui ecclesiam autocephalam ('sui capitis') gubernat, recentibus saeculis generaliter suae civitatis. Saepe communionem inter se habent. Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus primatum honoris inter orthodoxos habet.

In theologia, paulum differunt ab Ecclesia Catholica Romana, sed ministerium papale punctum est divisionis. Separatae sunt ab ecclesia Catholica schismate, quod anno 1054 solidificabatur?, Leone Papa IX regnante, et a variis luctationibus praeteritis theologicis, sicut illo de locutione filioque in Credo, et culturae, sicut discrimen inter linguas Graecam et Latinam.

Orthodoxi intellegunt se esse

  • qui sint subsequentes primae communitatis Christianae, conditae ab Iesu Christo et duodecim Apostolis, infractum vinculum conservantes inter clericos et Apostolos per successionem Apostolicam.
  • ecclesiam in qua quam firme serventur traditiones priscae ecclesiae.
  • ecclesiam quae rectissime sequatur regulas primorum septem oecumenicorum conciliorum, conventorum inter saecula 4 et 8.
Other Languages
Alemannisch: Orthodoxe Kirchen
aragonés: Ilesia Ortodoxa
asturianu: Ilesia Ortodoxa
žemaitėška: Stačiatėkībė
беларуская (тарашкевіца)‎: Праваслаўная царква
brezhoneg: Iliz Ortodoks
kaszëbsczi: Prawòsławié
emiliàn e rumagnòl: Ceṡa Urtudòsa
Kreyòl ayisyen: Legliz Òtodòks
interlingua: Ecclesia Orthodoxe
Bahasa Indonesia: Gereja Ortodoks Timur
日本語: 正教会
한국어: 동방 정교회
Кыргызча: Православие
Lingua Franca Nova: Ortodoxisme
lumbaart: Ciexa Ortodossa
lietuvių: Stačiatikybė
македонски: Православна црква
Bahasa Melayu: Gereja Ortodoks Timur
مازِرونی: شرقی ارتدوکس
norsk nynorsk: Ortodoks kristendom
português: Igreja Ortodoxa
Runa Simi: Chiqan Iñitsay
sicilianu: Chiesa Ortudossa
davvisámegiella: Ortodoksalaš girku
srpskohrvatski / српскохрватски: Pravoslavna crkva
Simple English: Eastern Orthodox Church
српски / srpski: Православна црква
Tok Pisin: Kristen Otodos
татарча/tatarça: Pravoslavie
oʻzbekcha/ўзбекча: Pravoslav cherkovi
吴语: 东正教
中文: 正教會
Bân-lâm-gú: Tang Chèng-kàu
粵語: 東正教