Dido

Vide etiam paginam discretivam: Dido (discretiva)

Cena Didonis et Aeneae in libro manu scripto saec. V (nomine "Vergilius Romanus") picta.
Dido, opus Henrici Frederici Füger ab anno 1792.

Dido (a nonnullis Elissa quoque appellata), filia Beli Tyriorum regis, primis nuptiis Sichaeo iuncta erat. Quem cum Pygmalion, frater Didonis, thesauros eius cupiens, interfecisset, illa somniis monita thesauris clam effossis navem conscendit et in Africam delata est. Ibi tantum sibi soli emit, quantum taurino corio posset circumdare. Quo in loco cum corium in tenuissimas partes desecuisset spatiumque satis amplum complexa esset, urbem condidit, quam Carthaginem appellavit. Deinde cum Iarbas rex nuptias eius ambiret recusantemque vi et armis cogeret, sibi ipsi manus intulit.

Vergilius fabulatur Aeneam capta Troia profugum vi tempestatis Carthaginem esse delatum et Didonem - amore eius captam sed ab eo desertam - mortem sibi conscivisse. Soror Didonis erat Anna quae pyram ad placendum Didonem fecit.Ad pueros discendos in formam libri nubeculati hanc fabulam delineatrix batavica Magda van Tilburg redegit (Vergilius Dido et Aeneas, sumptibus C.C. Büchner, Bambergae, isbn: 978-3-7661-5607-5, 56 p.) (latine)

Other Languages
العربية: عليسة
asturianu: Dido
български: Дидона
brezhoneg: Didon
català: Dido
čeština: Dídó
dansk: Dido
Ελληνικά: Διδώ
English: Dido
Esperanto: Dido (antikvo)
español: Dido
euskara: Dido
français: Didon
hrvatski: Didona
magyar: Dido
հայերեն: Դիդոնե
Bahasa Indonesia: Dido (Ratu Kartago)
italiano: Didone
日本語: ディードー
한국어: 디도
lietuvių: Didona
Bahasa Melayu: Dido (Ratu Carthage)
Nederlands: Dido (mythologie)
occitan: Didon
polski: Dydona
português: Dido
română: Didona
русский: Дидона
srpskohrvatski / српскохрватски: Didona
Simple English: Dido, Queen of Carthage
slovenščina: Didona
српски / srpski: Дидона
svenska: Dido
українська: Дідона
中文: 狄多
Bân-lâm-gú: Dido