Cursus mediae distantiae

Haile Gebrselassie, unus ex optimis cursoribus mediae distantiae.

Cursus mediae distantiae[1] sunt cursus 800 et 1500 metrorum atque mille passuum Anglosaxorum (1609 metrorum), quibus in ludis gymnicis campestribus certantur. Etiam cursus 3000 metrorum nonnumquam in cursibus mediis numeratur.

In ludis Olympiis hodiernis viri cursibus 800 et 1500 metrorum inde a primis Olympiis anni 1896 certant. Feminae autem 800 metrorum cursu in Olympiis 1928 et ab Olympiis 1960 usque ad tempora hodierna, atque cursu 1500 metrorum inde ab Olympiis 1972 certant.

Nexus interni

Other Languages